Zum Inhalt springen

Seite:DE CDA 3 401.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

comites Asschanie salutem in filio virginis benedicto. Quoniam, sicut cottidiana docet experiencia, ea, que fiunt in tempore, ab hominum ut frequencius memoria dilabuntur, salubriter provisum est, acta hominum scriptis publicis et autenticis commendari, quo- rum evidenti testimonio, si qua succedente tempore suborta fuerit ambiguitas, abscidatur et cunctis rei veritas elucescat. Noverit igitur tarn presentis quam mturi temporis ge- neracio, quod nos de nostrarum salute animarum solliciti, cognoscentes iuxta doctrinam apostoli1, nos hic civitatem non habere manentem, sed futuram inquirere cupientes, in honorem Dei omnipotentis et gloriose sue matris necnon in nostrarum et progenitorum nostrorum remedium animarum pro testamento perpetuo damus, tribuimus et liberaliter donamus ecclesie sancti Bartholomei in Cerwist offerentes super altare ius patronatus ecclesie sancti Nycholai ibidem in Cerwist, quod ad nos pertinuit usquemodo, abrenun- ciantes omnibus iuribus, que nobis in predicta ecclesia sancti Nycholai conpetebant, et in ecclesiam sancti Bartholomei prehabitam pro emendacione prebendarum ecclesie in hiis scriptis transferentes. Porro canonici iam dicte ecclesie, nostris piis desideriis sa- tisfacere volentes, ob cultus divini augmentum ad nostram supplicacionem altare, cuius collacio ad nos et nostros pertinebit posteros, pro vicaria perpetua in sua ecclesia con- struere.............2 scilicet quarta prebende unius porcio fuerit, decreverunt. Quos quidem fructus nos una cum eisdem maturis consiliis et auxiliis eo tempore, quo sepedictam ecclesiam sancti Nicholai ecclesie sancti Bartholomei supradicte per reveren- dum in Christo patrem et dominum dominum episcopum Brandeburgensem, ecclesie loci dyocesanum, incorporari et uniri contigerit, de eiusdem domini episcopi consensu ad vicariam preconceptam procurabimus ante omnia sequestrari, residua porcione reddituum, fructuum seu proventuum ecclesie ipsis canonicis pro emendacione prebendarum suarum, ut predicitur, remanente. Is vero, qui per nos seu nostros posteros ad supradictum altare presentatus fuerit, decano, qui pro tempore fuerit, obedienciam faciet et chorum sive divinum officium frequentabit. Ceterum in anniversario pie memorie domini comitis Alberti patris nostri, insuper et matris nostre domine Agnetis et nostro, cum Domino vocante debitum carnis persolvere nos contigerit, canonici ecclesie prenotate singulis annis sollempnes vigilias et missas pro defunctis secundum numerum sacerdotum, qui pro tempore presentes fuerint, observabunt, inter quos unum talentum denariorum usua- lium distribuetur et pauperibus elemosina dabitur aliqualis, alias nichilominus nostri et progenitorum nostrorum facturi memoriam in suis missis et oracionibus tamquam ecclesie fratrum et sororum. Ut igitur hec nostra donacio perpetuum obtineat vigorem nec ab aliquo nostrorum irritari valeat successorum, presentem litteram desuper con- fectam ecclesie sancti Bartholomei supradicte donari iussimus sigillorum nostrorum robore communitam. Testes eciam huius nostre donacionis sunt: Randewicus de Olven- stede, Wypertus de Cerwist, Thilo prefectus in Barby milites, Hinricus Prefectus, Ghe- roldus Gruban, Conradus de Lyndowe, Conradus Slichtingh, Wypertus de Cerwist iunior, Heydeko von der Brede famuli, Johannes Büdelerus, Petrus Wunder, Johannes Kone- gundis cives nostri in Cerwist, et plures alii fide digni.

Actum et datum Cerwist, anno dominice incarnacionis millesimo tricentesimo tricesimo, feria secunda in festo sancte trinitatis.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergament- bande anhängenden Reitersiegel des Ausstellers (II. Taf. VI. 5). — Gedr: Beckmann H. d. F. Anhalt I. 204. — 1. Epist. ad Hebr. 13. 14. — 2. Loch im Pergament.

Empfohlene Zitierweise:
Diverse: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 3. Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 401. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_401.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)