virginis gloriose. Recognoscimus et tenore presencium lucide profitemur, quod unum
chorum ordei et unum talentum denariorum monete Tzerwistensis et decem solidos denariorum eiusdem monete in Stregut villis sitos, quos illustris princeps dominus Albertus comes de Anehalt pie recordacionis ad instanciam et petitionem Woltheri antiqui
Advocati dicti bone memorie cum omni iure proprietario ac hereditario, quo et ut idem
comes possederat, nobis ac nostro conventui donaverat1 perpetuis temporibus possidendum tali conditione media, quod Woltherus iam dictus ac Heilwigis uxor eiusdem ad
sue vite tempora possiderent, ipsis vero defunctis Katherina eorum filia necnon Ermgart et Elyzabet sorores, filie Hinrici de Mordiz, nostre consorores dilecte, bona iam
dicta libere percipient et quiete, prenominatis autem nostris consororibus mortuis et
sepultis extunc vero nos ad usum nostri conventus predictum chorum ordei tollere debeamus. Denarii enim ad anniversarium sepe dictorum reserventur, videlicet talentum
denariorum ad anniversarium Wolteri et decem solidos ad anniversarium Heylwigis
uxoris eiusdem, inter sanctimoniales consororesque nostri conventus fideliter distribuendo
dare tenebimur in perpetuum annis singulis indilate. Ne igitur in posterum a quovis
hominum poterit dubium aliquod2 suboriri, et in testimonium evidens omnium premissorum sigillum nostri conventus antedicti presentibus est appensum.
Datum anno Domini mocccoxixo.
1320. Januar 4. Die Dechantin Gertrud und das Capitel von Frose über das Anniversarium des weiland Frosischen Stiftsherrn Heinrich.
Universis Christi fidelibus, quibus presencia exhibita fuerint, Ghertrudis1 decana, Greta celleraria2 ac totum capitulum ecclesie Vrosensis salutem in filio virginis gloriose. Sciant omnes, quorum interest seu intererit et quibus nosse oportunum est vel erit, quod perpetue obligamus nos ad peragendum sollempniter anniversarium Hinrici sacerdotis, olim nostre ecclesie canonici, qui anniversarius dies est in xlta militum beatorum festo. Ut autem nos in dicto anniversario consolacionem habeamus specialem, Johannes plebanus in Blekendorp, avunculus dicti Hinrici felicis recordacionis, dimidium mansum situm in campo Vrose ecclesie nostre emendo comparavit, qui dimidius mansus ad allodium nostrum in Vrose una cum aliis mansis ad nos pertinentibus pertinebit, sed officialis noster vel celleraria2, si officialem seu procuratorem non habuerimus, dabit singulis annis de predicto dimidio manso in anniversario prelibati sacerdotis dimidiam marcam Stendalgensis3 argenti thesaurarie ecclesie nostre dicte, que in pretacto anniversario dare debet unicuique canonicarum canonicorumque4 presentium unum solidum denariorum Aschariensis monete de iam dicta dimidia marca. Si aliquid vero superfuerit de ipsa dimidia marca, id ad luminaria pertinebit. Ad cuius evidentiam hanc litteram capituli nostri sigillo duximus sigillandam.
Datum Vrose, anno Domini millesimo cococoxxo, feria sexta post circumcisionem Domini.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 252. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_252.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)