bona ab omni exactione, precaria seu etiam aliis perturbationibus, quascumque advocati
facere consueverunt, absoluta, volentes, quod nullam de cetero ex parte nostri lesionem
sentire debeant seu gravamen. Ut igitur hec donatio a nobis facta robur perpetue firmitatis optineat, presentem cartam scribi fecimus et sigilli nostri appensione roborari.
Testes vero huius rei sunt: dominus Wipertus de Barboy, dominus Busso de Pazsleve
milites, Arnoldus prefectus in Dessow, Conradus de Redere, Gherardus Velepennig,
Hinricus Nichaz, Cyliacus, Johannes de Raghun, Herman Růpz, Petrus Molendinarius,
Hinricus Dibbolt, Hennigus Dulgreve, Conradus procurator curie, et alii plures fide
digni.
Datum et actum Dessow per manum notarii nostri dilecti domini Heninghi de Salegast, anno Domini mo.ccco.xixo, in vigilia Penthecostes.
1319. August 14 Ascharien. Die Gräfin Elisabeth von Ascharien, Wittwe des Fürsten Otto II, bewidmet mit Zustimmung ihrer Tochter Katharina und unter Genehmigung des Grafen Bernhard II von Bernburg das Marienkloster vor Aschersleben mit vier Hufen Landes im dortigen Stadtfelde.
Nos Elysabeth Dei gratia comitissa Ascharie una cum filia nostra Katherina tam presentibus quam futuris harum litterarum inspectoribus salutem in eo, qui est omnium vera salus. Ne ea, que fiunt in tempore, simul cum lapsu temporis evanescant, expedit, ut testium et scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod ad universorum noticiam, quibus nosse fuerit oportunum, cupimus devenire, quod proprietatem quatuor mansorum sitorum in campo opidi Ascharie, quos dominus Olricus miles dictus de Warmstorp a dilecto Ottone bone memorie marito nostro et a nobis post obitum ipsius iure hereditario possidebat, damus et offerimus domine abbatisse et conventui sanctimonialium prope muros Ascharie cum consensu et voluntate illustris principis de Anehalt comitis Bernardi in Berneburch ac voluntate omnium, quorum consensus ad hoc merito fuerat requirendus, precipue propter Deum et ob dilectionem ac petitionem dicti militis Olrici de Warmstorp omniumque suorum heredum quiete et pacifice perpetuo possidendam. Et nos Bernardus Dei gratia comes in Berneburch donationem huius proprietatis cum consensu omnium heredum nostrorum supradicto sanctimonialium cenobio ratam et inconvulsam volumus observare, certificantes et warandantes ipsas claustrales ab omni inpedimento, quod ipsis in hac proprietate oriri posset sive poterit in futuro. Huius vero donationis testes sunt: Heydenricus eiusdem ecclesie prepositus, Albertus prepositus in Geberstede, Johannes plebanus in Daldorph; Olricus de Warmstorp, Burchardus de Monte, Heinricus de Curia, Tylo de Warmstorp1, Hermannus Gruding milites,
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 248. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_248.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)