dubium, ad omnem future controversie materiam amputandam sagaciter est inventum, ut
ea, que aguntur, litterarum testimonio fulciantur. Ad universorum igitur noticiam tam
presentis temporis quam futuri cupimus pervenire, quod nos mansum situm in campis
Maioris Orden, quem Hennigus de Orden, civis in Quedelingeburch, a nobis tytulo tenuit pheodali, ab ipso Hennigo pro decem et octo marcis comparavimus argenti Stendalgensis undecim maldra tritici solventem, predictus quoque Hennigus ipsum mansum
nobis cum omni iure, quod habuit seu sui heredes habere possent in futurum, libere
resignavit. Nos quoque, predictum mansum libere in manibus tenentes, unanimi cum
consensu et bona voluntate omnium heredum nostrorum cum omni iure, quod nobis
competit seu nostris heredibus competere posset in futurum, et proprietate ac pertinenciis universis tam in villa quam in campis Orden ob salutem animarum parentum
nostrorum et nostrarum dedimus et donamus ad altare beati Nicolai pii pontificis in
monasterio beate virginis genitricis Dei Marie in monte, qui volgariter Monzigberch
nuncupatur, perpetuis temporibus remanendum, cupientes, ut a sacerdote, cui predictum
altare collatum est vel in posterum fuerit, anime parentum nostrorum et nostre in divino officio et suis oracionibus iugiter devotius habeantur. Item si contigerit1 altare
iam prelibatum medio tempore vacare, unam personam ydoneam de unanimi tantum
nostrorum trium fratrum consensu, non nostrorum heredum aliquorum, ne in posterum
ab ipsis in electione oriatur discordia, eligere poterimus et domine abbatisse eiusdem
ecclesie presentare. Presentacione vero facta, ipsa, quecunque tunc temporis fuerit
abbatissa, omni contradictione postposita conferre non recuset. Ne igitur prescripta successivo tempore deleat oblivio seu vetustas, presentem paginam conscribi fecimus et
nostris sigillis communiri. Huius donacionis festes sunt: dominus Symon eiusdem ecclesie prepositus, Nicolaus sacerdos, Lodewicus miles de Elveiingherode, Johannes et
Hinricus villici, et quam alii plures fide digni.
Actum et datum anno Domini mo.ccco.xviijo, in die beati Gregorii pape et confessoris.
1318. März 21. Bernburg. Fürst Bernhard II von Anhalt bestätigt dem Kloster Ilfeld die Schenkung seines Vetters, des Grafen Otto II von Anhalt, über einige Güter zu Nordhausen und über das Patronatsrecht der Kirche in Vockerode.
In nomine Domini amen. Bernhardus Dei gratia princeps de Anholt et comes de Ascharia1 et Berneburch tenore presencium lucide protestamur, quod donationem, qua beate memorie patruus noster, comes Otto de Anehalt, ecclesie sancte Marie virginis in Ilevelt ius patronatus ecclesie in Vockenrode cum proprietate duarum curiarum in
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 237. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_237.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)