ipsius ville dicitur, frequentabit iudicium advocati nostri in Kotene temporibus constitutis,
sineque gravaminibus angariarum et perangariarum liberam liberaliter donavimus perpetuo possidendam. Preterea cum dominus Fritszo de Ztene bone memorie eandem
villam titulo empcionis comparaverit a Borchardo de Cocstede, qui eam a nobis tenuit in
feudo, idem dominus Frictzo cum consensu domini Hinrici de Stene fratris sui et dicti
Borchardi dedit ipsam cum omni iure, quo ipse possedit, memorato monasterio in remedium anime sue et animarum domini Hinrici de Stene fratris sui iam dicti suorumque progenitorum, videlicet domini Theoderici patris ipsorum, dominarum Berthe et
Jutte matrum eorundem ac heredum suorum, super hec etiam nostri impensam vage
restitutionis eorum, que ab ipsis illicite et ignoranter sunt detenta. Resignato igitur
nobis voluntarie a sepedicto Borchardo feudo ville memorate graciose perfecimus nostram
donacionem prefatum monasterium in ipsius possessionem liberam inducendo. Domine
autem duo perpetuo agent anniversaria pro personis iam nominatis in missis, vigiliis
ceterisque salutaribus suffragiis, unum in festo beatorum apostolorum Philippi et Jacobi,
aliud in purificatione gloriose virginis Marie. Huius igitur nostre graciose donationis
et prefatorum domini Hinrici de Zstene et Borchardi de Cocstede consensus et resignacionis testes sunt: dominus Hinricus de Clepzk decanus, Borchardus Valko, Otto de
Custerne, magister Bethemannus, Johannes de Coseliz canonici ecclesie beate virginis
in Cozwic, Hinricus plebanus in Loppene cappellanus domine consortis nostre, Theodericus plebanus in Antiquo Gatersleve, fratres Johannes de Kotene et Johannes de Robele ordinis fratrum predicatorum, provisores dominarum predictarum; dominus Bernardus de Wolve, Ulricus de Oztrowe, Borchardus de Pascleve, Hinricus de Skudere milites, et alii quam plures fide digni. Ut autem hec donacio nostra et alia, que in ipsa
rite sunt facta, inviolabilia permaneant, presens instrumentum super ipsis confectum
nostri appensione sigilli et sigillorum domini Hinrici de Zstene et Borchardi de Cocstede est munitum.
Datum Cozwic, anno Domini millesimo trecentesimo sextodecimo, in octava beati Laurentii martiris.
1316. November 1. Abt Rudolf von Sichem (Sittichenbach) bezeugt, dass Jutta von Frose dem Kloster Mehringen eine halbe Hufe zu Quenstedt zu lebenslänglichem Niessbrauch ihrer Schwester, der dortigen Aebtissin Mechtild, und ihrer Tochter gleiches Namens, dann aber zur Verbesserung des dortigen Krankenhauses geschenkt habe.
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis frater Rodolfus dictus abbas in Sychem orationes in filio virginis gloriose. Prudentum virorum provida consideratio stabilivit, ut quicumque in suis factis stabiliter permanere decrevissent, voce
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 207. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_207.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)