dicte frusta obtinebunt et, si unum ipsorum de medio tolli contingeret, reliqui viventes
usque ad finem ultime persone sepedicte frusta debeant obtinere. Ut autem hec nostra donacio inviolabilis perseveret, presens scriptum sigilli nostri munimine duximus
roborandum presentibus hiis militibus: Johanne de Glyndenberch et Wiperto de Tzerwist
dicto de Barboye, et Johanne1 dicto Krůch et Borchardo de Pazleve et Hermanno de
Allenborch, et aliis quam pluribus fide dignis.
Datum Tzerwist, anno Domini mo.ccco quinto decimo, nono Kalendas Junii.
1315. Mai 26. Uelzen. Graf Otto II von Ascharien schliesst ein Bündniss mit dem Könige von Dänemark.
Omnibus presens scriptum cernentibus Otto Dei gratia comes Ascharie1 et princeps de Anholt salutem. Noverint universi, nos magnifico principi domino nostro charissimo domino Erico Danorum Sclavorumque regi illustri, cui homagio et vasallagio astricti sumus, firmiter promisisse, quod eius servitiis fideliter adherebimus cum omnibus nostris hominibus, vasallis, munitionibus2 et clausuris, nec suus contra aliquem unquam erimus inimicus. In cuius --.
Datum Ulsen3, anno Domini mo.ccco.xvo, in crastino beati Urbani pape et martiris.
1315. (Ende Mai.) König Erich von Dänemark verschreibt dem Grafen Otto II von Anhalt fünfhundert Mark Silbers jährlicher Einkünfte.
Omnibus - salutem -. Noverint universi, quod nos1 nobili viro domino Otthoni de Anholt, dilecto affini nostro, quem in nostrum hominem recepimus et vasallum, reditus quingentarum marcarum Selandice monete concedimus secundum iura et consuetudines
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 197. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_197.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)