alterius lesiones10, cum ad ipsum per personas lesas querulandas et in iudicium delate
fuerint, per exquisitas scabinorum sentencias iudicabit, reservatis nobis his tantum excessibus, qui ad summum iudicium pertingere dinoscuntur. Igitur ut omnia predicta11
suo vigore12 firma permaneant et inconvulsa13 atque14 a nobis nostrisque heredibus perpetuis temporis inviolabiliter15 observentur, presentes litteras dedimus et16 munimine nostri sigilli iussimus roborari. Testes huius rei sunt: dominus Wibertus, dominus Hermannus Grudig, Tilo de Warmstorff, Johannes et Hermannus dicti Kruch, Fredericus
Leo, Hermannus de Alsleben milites, famuli quoque Hennyngus de Winnigen. Abekawke
de Roswitcz, Busse de Arendstede, Conradus Queste necnon Theodericus Quasth; Conradus molendinarius, Hermannus Doring, Johannes de Magdeburg, Heinricus Smideman
cives in Bernburg, et alii quam plures fide digni.
Actum et datum anno millesimo tricentesimo undecimo, in vigilia omnium sanctorum.
1311. November 30. Heinrich von Anhalt, Propst der Kirche S. Pauli zu Halberstadt, bezeugt die Bewidmung der genannten Kirche mit zwei Hufen Landes zu Schermke seitens des Stiftsherrn Burchard und verpflichtet sich dieselben auf Verlangen zurückzustellen.
Nos Hinricus Dei gratia prepositus ecclesie sancti Pauli Halberstadensis dictus de Anehalt recognoscimus et presentibus publice profitemur, quod veniens ad nostram presenciam Borchardus canonicus nostre ecclesie prelibate transtulit in nos et tradidit in manus nostras proprietatem duorum mansorum iacentium in campo Scerembeke, quos quidam famuli dicti Pinnige morantes ibidem possident, quam quidem proprietatem ipse nomine suo et iam dicte ecclesie sue nomine a nobilibus viris domino Wernero canonico ecclesie Halberstadensis, Hermanno et Frederico fratribus dictis de Scerembeke comparaverat, sicut in instrumentis super predicto contractu confectis continetur, et nichilominus supplicavit nobis humiliter et devote, ut, si de proprietate predicta in futurum ipse in ecclesia sancti Pauli vel extra aliquid pro commodo suo et utilitate vellet disponere et eciam ordinare, nos ad resignandam predictam proprietatem dignaremur nos nostris litteris obligare. Nos vero ipsius precibus inclinati, annuentes eidem obligamus nos tenore presencium litterarum ad resignandam predictam proprietatem, quandocumque loco et tempore sibi fuerit expediens aut oportunum, cum ab ipso seu nomine ipsius fuerimus requisiti.
Datum anno Domini mo.ccco.xjo, in die beati Andree apostoli.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 157. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_157.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)