ille, quorum ipse habuit unum, et dixit, quod ipse semper temporibus, quibus ipse
recordatur, semper solverit censum illi, qui fuit rector ipsius capelle, et alii similiter,
qui alia bona habuerunt similia, et dixit, quod nunc rectori et vices eius gerentibus
pluribus annis solverint censum predictum, quousque dicti canonici coegerunt eos per
advocatum et villicum predictos, ut solverent censum villico ad manus canonicorum, et
dixit, quod semper pro eo habuerint xlvj annis, quod bona pertinuerint capelle, et dixit,
quod quidam Hermannus rector ante tempora nunc rectoris fuerit canonicus de Goslaria
sancti Mathie, per multos annos sustulerit dictum censum et illo mortuo Hinricus successor in capella sustulit, ut predicitur, et tunc nemo contradixit. Feria quarta post
Quasimodogeniti obicietur.
1310. Februar 22. Zerbst. Graf Albrecht I von Anhalt bewidmet die Kirche des Heiligengeistspitales zu Zerbst mit einem Wispel Roggen zu Bornum nebst vier Scheffeln desgleichen aus den Aeckern bei dem Hainholze.
Universa negocia, que stare cupiunt in statu solido, litterarum fiunt a testimonio firmiora. Nos igitur Albertus Dei gratia comes de Anahalt universis Christi fidelibus, quibus presens scriptum exibitum fuerit, publice nunciamns, quod in salutem anime nostre nostrorumque progenitorum Dei omnipotentis nutu ad honorem et gloriam genitricis eiusdem Domini nostri Jhesu Christi intemerate virginis Marie dedimus unum chorum siliginis ecclesie hospitalis sancti spiritus in Szerwist ad recreandos et fovendos pauperes predicto hospitali adherentes, ut videlicet predictum chorum siliginis in villa Bornum omni inpedimento postposito ipsa ecclesia sancti spiritus percipiat annuatim. Dedimus eciam eidem ecclesie sive hospitali in Scerwist quatuor modios siliginis, quos in quibusdam mansis sitis iuxta Heynholt ipsa ecclesia percipiat annuatim. Ne autem hoc factum nostrum aliquorum posset calumpnia in posterum revocare, factum hoc voluimus mandari litteris ac sigilli nostri munimine roborari. Testes huius nostre donacionis sunt: dominus Henningus dictus Dives1, dominus Theodericus2 et Wipertus dicti de Szerwist, dominus Hermannus3 de Randow milites, Walterus Advocatus senior, qui presentes, cum res fieret, astiterunt.
Datum Scerwist, anno incarnacionis Domini mo.co.co.co. decimo, cathedra sancti Petri apostoli.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 136. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_136.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)