divine remuneracionis intuitu erogavit. In cuius rei testimonium presentem litteram
sigillorum appensione decrevimus roborari.
Actum et datum anno Domini mo.ccco. nono, in vigilia Pentecostes.
1309. Mai 17. Propst Friedrich von Hecklingen bewidmet das Kloster Hecklingen mit einem Wispel Roggen jährlich von einer Hufe Landes bei Athensleben, die Coutenhove heisst.
In nomine Domini amen. Nos Fredericus Dei gratia prepositus in Hekelinge universis Christi fidelibus hanc litteram inspecturis notum esse volumus et desideramus, quod nos motu proprio et libera voluntate, divine remunerationis intuitu unum chorum siliginis singulis annis de manso quodam in campis Atensleve sito, qui Coutenhůve dicitur, quem de rebus propriis rite et racionabiliter comparavimus, ecclesie nostre in Hekelinge conventui et universitati erogavimus ad prebende emendationem et supplementum. In cuius rei testimonium presentem litteram sigilli nostri appensione duximus communiri. Testes huius rei sunt: honorifici viri dominus Fredericus de Kocstede, dominus Theodericus plebanus in Gensevorde, dominus Johannes de Calvis sacerdotes; dominus dictus Veddere miles, Jacobus dictus Block, Tyleko de Hekelinge famuli famosi. Actum et datum anno Domini moccco nono, in vigilia Pentecostes.
1309. Mai 26. Magdeburg. Erzbischof Burchard III von Magdeburg ertheilt zu Gunsten der Peter-Paulskirche zu Wörlitz einen vierzigtägigen Ablass.
Borchardus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in omnium salvatore. Gratum obsequium et Deo pium totiens opinamur impendere, quotiens mentes fidelium ad pietatis et devotionis opera excitamus. Cupientes igitur ecclesiam beatorum Petri et Pauli apostolorum in Worgheliz, nostre dyocesis, speciali gratiarum privilegio honorare, omnibus corde contritis et vere confessis, qui ibidem presbiterum1 quotienscunque corpus Domini ad infirmos portantem1 devote fecerint comitivam et pro omnibus fidelibus defunctis et pro ipso infirmo ad Dominum fuderint suas preces, hiis quoque, qui predictorum beatorum apostolorum diebus illic reverenter et in dedicationis die accesserint, manus quoque eidem ecclesie porrexerint adiutrices, quadraginta dies indulgentie,
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 126. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_126.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)