sancti Augustini, Halberstadensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecte in Christo filie, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu
omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris, Romanis pontificibus, sive per
privilegia seu alias indulgencias vobis et monasterio vestro concessas necnon libertates,
exemptiones secularium exactionum a regibus, principibus et aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, sicut ea iuste et pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem
monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere
vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.
Datum Avinione, x Kai. Maii, pontificatus nostri anno quarto.
1309. Mai 3. Aken. Herzog Rudolf I von Sachsen bewidmet das Kloster Hecklingen mit einer Hufe Landes zu Steinborn.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Rudolfus Dei gracia Saxonie, Angarye, Westfalie dux, comes in Bren et borchgravius in Magdeburch universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in filio virginis gloriose. Fraudulosa rerum varietas humanis sepe actibus adversatur, si non superhabundanti preventa fuerit caucione. Noverint igitur universi tam presentes quam posteri, quod ob reverenciam Dei omnipotentis et gloriose virginis matris Marie et ad instanciam Thyderici dicti de Hekeling, advocati nostri in Aken, proprietatem cuiusdam mansi in villa Steynborne siti, quem inquam mansum idem a nobis habuit titulo feodali, damus et donamus, dedimus et donavimus ecclesie sive claustro sanctimonialium in Hekeling pacifice et quiete cum omni iure et utilitate perpetuo possidendam. Ut autem hec nostra donatio a nostris successoribus inviolabiliter observetur, presentem paginam munimine nostri sigilli duximus confirmandam. Huius donationis festes sunt: Fridericus de Stene, Thidericus de Ssprone, Guntherus de Hondorp, Rudolfus dictus de Jerichowe milites, et quam plures alii, quorum fides non est neganda. Datum Aken, anno Domini mo.ccco.ix, quinto Nonas Maii.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 124. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_124.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)