donamus cum consensu archidiaconi dicti loci5, ut videlicet predicte sorores prefatam
ecclesiam possideant pleno iure et in temporalibus et spiritualibus omnibus plenariam
habeant potestatem et sacerdotem instituant, qui pro tempore secundum quod eis placuerit deserviat in eadem. Cui, quamdiu dictis sororibus placuerit, portionem relinquant,
de qua valeat sustentari, et alium sacerdotem6, quandocumque ipsis placuerit, instituendi
ad regimen ipsius ecclesie liberam habeant facultatem. Fructus vero temporales omnes
preter eos, qui sacerdoti in eadem ecclesia pro tempore7 deservienti deputantur, usibus
dictarum sororum perpetuis temporibus applicentur. In huius rei testimonium presens
scriptum sigillis, nostro videlicet et nostri capituli necnon archidiaconi8, fecimus communiri. Testes huius rei9 sunt: venerabilis10 dominus Sifridus Hildemsemensis ecclesie
episcopus, dominus Gevehardus de Lindowe archidiaconus in Calve11, Otto de Brecene12
cellerarius, Gevehardus de Querenvorde prepositus ecclesie sancti Sebastiani, Sifridus
de Anehalt camerarius, Henricus de Gronenberch13, canonici Magdeburgensis ecclesie14,
et alii quam plures fide digni.
Datum Magdeborch, anno Domini mo.ccco.vijo, in vigilia beati Thome apostoli15.
1307. Abt Friedrich von Citeaux und der Generalconvent des Cistercienserordens bitten um Almosen für das Kloster Mehringen.
Universis Christi fidelibus, ad quos presentes littere pervenerint, frater Henricus abbas Cystercii totusque conventus abbatum capituli generalis salutem in pietatis visceribus habundare. Quoniam, ut ait apostolus1, omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi, prout in corpore gesserimus, sive bonum fuerit sive malum, oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus prevenire et eternorum intuitu seminare in terris, quod cum multiplicato fructu in celis colligere debeamus. Cum igitur abbatissa et conventus monasterii monialium in Merigen, nostri ordinis Cystercii, Halberstadensis dyocesis, * tempestates grandinum sustinuerunt et * in edificiis sui monasterii multa iam expenderunt nec ad consumationem ipsius operis proprie suppetant
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 105. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_105.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)