presentis anni volumus et debemus preposito et conventui monasterii beate Marie civitatis nostre Magdeborch ecclesiam in Burch cum cura animarum atque cum omnibus
suis attinentiis tam spiritualibus quam temporalibus presentare liberam omnimodisque
absque obstagio domini Brandeburgensis episcopi ac sine impedimento iuris canonici
seu cause cuiuslibet expeditam. Preterea a dominica Quasimodogeniti presenti et deinceps viceplebanus in ipsa ecclesia residens preposito et conventui predictis de temporalibus sive proventibus eiusdem ecclesie tenebitur reddere rationem. Si vero in predictis aut in aliquo predictorum prepositus et conventus sepedicti impedirentur, nos et
capitulum nostrum, videlicet maioris ecclesie, ad deprimendum huiusmodi impedimentum
ipsis erimus obligati. Ad que omnia et singula firmiter a nobis observanda nos una
cum illustri principe patruo nostro dilecto comite Bernardo de Anehalt necnon cum honorabilibus viris, scilicet Bernardo preposito, Godefrido decano, Gevehardo de Lindowe,
Ottone de Brezna preposito nove civitatis, Gevehardo de Querenvorde, Sifrido de Anehalt camerario, Bernardo cantore et Heinrico de Gronenberghe, canonicis nostre maioris
ecclesie, dicto preposito ac priori, insuper et laicis infrascriptis, videlicet Conrado Longo,
Conrado Reyneri, Johanni de Foro et Heynemanno de Schenynghe, civibus in Magdeburgk ad manum prefati conventus manupromissione sive cautione fideiussoria obligavimus tali modo, quod, si ante instans festum Walburgis ecclesiam in Burch antedictam
preposito et conventui sepedictis ab omni impetitione cuiuslibet non presentaverimus
liberam, tunc nos Heinricus archiepiscopus cum patruo suo Bernardo predicto a festo
iam premisso iacebimus in civitate Magdeburgensi inde nulla nocte egressuri. Sed prepositus et decanus cum ceteris canonicis prescriptis iacebunt in prefectura eiusdem civitatis a termino prefixo numquam inde recessuri, quousque omnia premissa efficacem
perducta fuerint ad effectum. In quorum omnium evidens testimonium preposito et conventui predictis dedimus presentem litteram sigilli nostri et sigilli patrui nostri comitis
Bernardi ac omnium fideiussorum nostrorum prescriptorum sigillorum impressionibus sigillatam.
Actum anno Domini m.ccco.vij, sabbato ante dominicam, qua cantatur Quasimodogeniti.
1307. April 1. Magdeburg. Der Abt Werner und das Capitel des Klosters U. L. Frauen zu Magdeburg verkaufen dem Kloster Zinna den Theil des Elbenauer Werders bei Pretzien, der jenem Kloster früher vom Markgrafen Albrecht von Brandenburg und dessen Erben geschenkt worden.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Wernerus Dei gratia prepositus sancte Marie monasterii civitatis Magdeburgensis, Fridericus prior totumque capitulum ecclesie eiusdem omnibus in perpetuum. Ne acta temporum simul labantur cum tempore, necesse est ea literarum apicibus perhennare. Hinc est quod omnibus volumus notum esse, quod legitime et rationabiliter de consensu et licentia venerabilis domini Hinrici tunc temporis Magdeburgensis episcopi, nostri diocesani, et de consensu nostrum
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 93. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_093.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)