Friderici quondam plebani in Wantsleve necnon domini Theoderici de Wellen acceptis nichilominus ab eis undecim marcis argenti Stendalgensis nobis iam integraliter
persolutis renuntiavimus omni iuri, quod nos et heredes nostri habuimus seu habere
videbamur in duobus mansis in campis Nendorp sitis, quorum proprietatem dominus
Hinricus bone memorie, quondam prepositus in Hekelinge, ab illustri principe duce Saxonie comparaverat1, transferentes dominium eorundem mansorum ad predictos dominos,
nichil ex hiis, que nobis seu heredibus nostris in ipsis mansis competere poterant, reservantes.
Preterea virum, qui eosdem mansos a nobis tenuerat eos colendo, eisdem
dominis presentavimus, mittentes ipsos per hoc in corporalem possessionem et iniungentes
eidem viro, ut proventus sive redditus ipsorum mansorum daret et dare debeat deinceps
omni anno, quibuscumque aut cuicumque domini iusserint memorati. Percipient
autem supradicti duo, scilicet dominus Fridericus et dominus Theodericus, redditus sive
proventus dictorum mansorum tam diu, quousque undecim marcas pro ipsis mansis recipiant
erogatas. Quibus receptis Hinricus clericus dictus de Hekelinge, frater prepositi
defuncti, eosdem mansos seu redditus eorum habere debet ad tempora sue vite.
Quo defuncto sanctimonialibus seu dominabus in Hekelinge sepedicti duo mansi sine
contradictione cuiuslibet libere vacabunt, pro quibus memoriam domini Hinrici prepositi
pie memorie supradicti in vigiliis et in missis agere perpetuo tenebuntur. Ne autem
super premissis in posterum alicui dubium oriatur et ne claustrum in Hekelinge ab aliquo
molestetur, nos Hermannus de Wedherden predictus presentem litteram fecimus
conscribi et sigilli nostri robore communiri in testimonium omnium premissorum. Testes,
qui huic facto interfuerunt, sunt: dominus Hermannus de Wedherden dictus de Indagine
dilectus patruus noster, item dominus Randuwicus et dominus Abeko de Hartistorp
milites, et Hinceko de Gloyna civis Magdeburgensis, ac plures alii fide digni.
Datum et actum anno Domini mo.ccco. sexto, feria sexta ante dominicam Vocem iucunditatis.
1306. Mai 10. Halberstadt. Bischof Albrecht I von Halberstadt einverleibt dem Kloster Ilsenburg die Kirche zu Osferdesleben, worüber das Patronatsrecht demselben schon zustehet.
Albertus Dei gratia Halberstadensis episcopus universis Christi fidelibus presentia visuris seu audituris salutem in filio virginis gloriose. Ne ea, que perpetue noticie debent titulis refulgere, ullam oblivionis caliginem sustineant vel iacturam, expedit, ut scripturarum karactere et testium inscriptionibus fulciantur. Inde est quod tenore presentium recognoscimus lucide profitentes, quod requisito assensu nostri capituli nec non archydiaconi loci infrascripti unanimiter et obtento honorabili viro … abbati et conventui monasterii in Ilseneborch, ordinis sancti Benedicti, quod a prima structura a nostris predecessoribus fundatum speciali amoris privilegio amplectimur et prosequendo, ut
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 87. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_087.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)