annone pro salute et remedio anime militis supradicti singulis annis solvere tenebitur
preposito, priorisse et conventui prenarratis, post mortem vero predictarum trium personarum sepedictum molendinum cum fructibus suis et omni iure, quo prenotata ecclesia
dudum possederat, ad usus et manus sepedicte ecclesie in Hekelinge reddibit et pertinebit liberaliter et solute. Huius rei testes sunt: illustris dominus comes Bernardus
de Anehalt, Henricus et Bernardus dicti de Plozcik, Rodolfus dictus Důrre, Bernardus
de Alvensleve, Ekbertus de Kocstede milites; domini Fredericus et Theodericus in Kocstede et Ghensevorde plebani, et alii fide digni. Ut2 ergo omnia et singula predicta
nec ab aliquo calumpniari valeant vel infringi, presentes litteras nostro et fratris nostri
comitis Bernardi ac sepedicte ecclesie in Hekelinge et Henrici ac Bernardi de Plozcik
sigillorum munimine fecimus roborari. Et nos Dei gratia Bernardus comes prenotatus
ac Henricus et Bernardus de Plozcik predicti ad preces domini prepositi ac priorisse
necnon conventus sanctimonialium in Hekelinge, cum nobis huiusmodi placita constent
esse facta, sigilla nostra presentibus litteris etiam duximus apponenda.
Actum et datum Halberstad, anno Domini mo.ccco. quinto, in vigillia omnium sanctorum.
1305. November 10. Reina. Graf Albrecht I von Anhalt bewidmet das Frauenkloster zu Coswig mit einer Mühle daselbst.
Albertus Dei gratia comes de Anehalt omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi, quod nos de consensu heredum nostrorum propter Deum ac in remedium animarum parentum nostrorum proprietatem molendini in Cozwic cum eiusdem proventibus conventui sororum sacri collegii in Cozwik liberam donavimus in earundem sororum potestatem ac iuridictionem libere transferentes. Preterea Johannes civis in Wittenberch dictus Spisere predictum molendinum, quod a nobis hucusque iure feodali tenuerat cum hiis proventibus, videlicet uno choro siliginis ac talento denariorum Wittenbergensium, sex denarios minus, et ceteris, si qua sunt alia ad hoc molendinum spectantia quoad usum ac perceptionem, de consensu suorum heredum pro remedio nostrorum memoratorum parentum nichilominus ac suorum parentum prenominatis sororibus ab ipsis nunc et in posterum annis singulis percipienda similiter propter Deum contulit ac coram nobis liberaliter resignavit. Ut autem de predictis donationibus seu collationibus, resignationibus fides cercior habeatur, in eorundem testimonium presentem litteram conscribi voluimus ac sigilli nostri munimine roborari. Huius donacionis testes sunt: dominus Hinricus de Ztene, dominus Erwinus de Repchowe, dominus Albertus de Wergeliz milites nostri, et alii quam plurimi fide digni. Datum in Reyne, anno Domini mo.ccco.vo, in vigilia beati Martini episcopi.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 76. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_076.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)