sancte Marie virginis sanctimonialium in Cerwist, ecclesie ipsius monasterii
adiungimus et unimus ita, quod[WS 1] ipsa ecclesia sita in monasterio mater sit et ecclesia
in Ancona sit filia et pro filia ipsius monasterii ecclesie in perpetuum habeatur. Ne
autem alicui dubium de predicta nostra unione possit in posterum3 suboriri, nos ipsi monasterio presentes dedimus litteras sigilli nostri munimine4 de nostra certa scientia robaratas.
Actum et datum anno Domini mo.ccco quinto, feria quinta dominice Cantate.
1305. Mai 26. Anhalt. Graf Otto II von Ascharien schenkt dem Edelherrn Werner von Friedeberg, genannt von Hadmersleben, fünf Hufen Landes zu Rattmersdorf.
Nos Otto Dei gratia comes in Asscaria et princeps in Anehalt notum esse cupimus presentes litteras inspecturis tam presentis temporis quam futuri, quod nobili viro domino Wernero comiti in Vredeberch dicto de Hadmersleve necnon suis heredibus specialem favorem ac servicium eorundem intuentes donavimus proprietatem quinque mansorum sitorum in campis ville Ratmerstorp cum una curia pertinente ad eosdem mansos cum pleno consensu honorabilis viri domini Heinrici patrui nostri, canonici sancte Magdeburgensis ecclesie, iure et titulo proprietatis perpetuo possidendos. Et ne de hoc tempore succedente dubium aliquod valeat suboriri, nos Otto prelibatus iam dictis nobilibus de Hademersleve presentem paginam nostro sigillo consignatam in testimonium tradidimus una cum sigillo patrui nostri Heinrici suprafati. Testes huius donationis sunt: dominus Gardunus nobilis de Hademersleve, Henninkus de Monte, Betemannus de Hoyem, Ecbertus de Cocstede milites, et alii quam plures fide digni.
Datum Anehalt, anno Domini millesimo trecentesimo quinto, in vigilia ascensionis nostri Domini Jhesu Christi.
1305. Juni 11. Die Markgrafen Otto IV, Heinrich I, Johann und Waldemar von Brandenburg vergleichen sich unter Bürgschaft des Grafen Albrecht I von Anhalt mit dem Hochstift zu Havelberg wegen des Landes Bellin, des Rodahns, der stiftischen Vogtei und Gerichte, des Landes Arneberg, der halben Stadt Havelberg u. s. w.
--- Alle desse ding, de hir beschreven synt, de sint vulbracht des vridages in denen Pinkest, na godes bort dusent iar dre hundert iar in deme veften iare. Unde
Anmerkungen (Wikisource)
- ↑ Vorlage: qnod
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 69. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_069.jpg&oldid=- (Version vom 1.4.2021)