extunc in eos generalem excommunicationis sententiam proferas, faciens eam, ubi et quando expedire videris, usque ad satisfactionem condignam solenniter publicari.
Datum Laterani, Idibus Martii, pontificatus nostri anno octavo.
1302. April 1. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien stellt der Aebtissin Irmingard II von Gernrode und ihrer Kirche Güter zu Scodere und Behmen mit den dazu gehörigen Hölzern oberhalb Gernrode zurück.
Nos Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anahalt recognoscimus et presentibus pupplice protestamur, quod expediti sumus veraciter a quibusdam, quod honorabilem dominam dominam Ermegardim abbatissam in Gerenrodhe et ecclesiam ibidem in quibusdam bonis infrascriptis, Scodhere et Bhem, et lignis supra villam Gerenrodhe sitis inpedivimus et ipsis iniuriam fecimus minus iuste. Nos vero et heredes nostri modo dicta bona cum lignis dicte domine abbatisse et ecclesie in Gerenrodhe relinquimus et presentavimus assignantes ita, quod ipsi dicta bona possidebunt, sicut mater nostra dilecta bone memorie possedit. Et nos et heredes nostri ipsos de cetero inpedire nolumus nec debemus in bonis superius nominatis. Addicimus etiam, si in bonis supra scriptis possessiones hominum fierent Deo dante, domina abbatissa et ecclesia nos in iure nostro, quod nobis cedit, debent nullatenus inpedire. Super quo presentem litteram dedimus et nostro sigillo iussimus communiri. Testes etiam huius sunt: honorabiles viri dominus Theodericus in Waldal; Hennigus de Monte, Albertus de Monte, Conradus et Ecbertus fratres de Kocstede, Johannes de Monte, Borchardus de Monte, Allexander Stumpo milites, et quam plures alii fide digni.
Datum Ascharie per manum notarii nostri Betemanni plebani in Erkesleve, anno Domini mo.cococo. secundo, dominica qua cantatur Letare.
1302. Mai 1. Halberstadt. Heinrich der Aeltere und Heinrich der Jüngere, Grafen von Blankenburg, entsagen gegenüber dem Petersstifte zu Goslar der Vogtei über fünf Hufen Landes und einen Hof zu Hohndorf, sowie der Gerechtsame Bumede und Buleve.
Nos Dei gratia Hinricus senior et Hinricus iunior comites de Blankenburgh recognoscimus et notum esse volumus universis, ad quos hec littera pervenerit, quod, cum
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 22. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_022.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)