Datum Rome, Kal. Martii, anno Domini mo.cco.lxxxxo quinto, pontificatus domini Bonifacii pape octavi anno primo.
1295. März 1. Ascharien. Die Aebtissin Mechtild von Gernrode und der Pfarrer Johann von Waldau verwandeln die bisher von Waldau abhängige Capelle zu Plötzkau in eine selbständige Pfarrkirche.
Mechtildis1 Dei gratia abbatissa in Gherenrode, Johannes plebanus in Waldal omnibus hanc litteram inspecturis salutem in omnium salvatore. Ne ea, que a nobis acta sunt, tollat oblivio, ipsa duximus scripture testimonio perhennari. Cum igitur dominus Bartoldus2 rector capelle in Plezek pie devotionis intuitu ad eandem capellam de propriis facultatibus tot redditus comparaverit, quod de ipsis post mortem suam presbiter, qui sibi successero, competenter valeat sustentari, petivit idem dominus Bartoldus2, ut de predicta capella parrochialem faceremus ecclesiam eximendo eam a parrochia in Waldal, cuius filia fuisse dinoscitur ab antiquo. Nos vero ad honorem omnipotentis Dei habentes respectum petitioni sue annuimus tali modo, quod memoratam capellam cum omni iure a predicta parrochia in Waldal decrevimus fore liberam et exemptionis titulo penitus alienam. Cuius etiam collatio ad illustrem dominam abbatissam in Gherenrode, postquam predictus dominus Johannes de Waldal viam universe carnis ingressus fuerit, pertinebit. Ne autem in posterum alicui oriatur dubitatio de hoc facto, ipsum conscribi fecimus et sigillorum nostrorum munimine roborari. Datum Ascharie, anno Domini mo.cco.xcvo, Kalend. Marci.
1295. März 4. Halberstadt. Bischof Siegfried II von Hildesheim bewilligt der Stiftskirche zu Frose einen vierzigtägigen Ablass.
Sifridus Dei gratia Hildesemensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quoslibet Christi fideles ad zelum devotionis et ad opera karitatis invitare cupientes, omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad monasterium beati Cyriaci in Vrose in anniversariis dedicationum diebus, scilicet festo inventionis sancte crucis, et in festivitatibus summis, videlicet Pasche, Penthecoste, ascensionis,
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 554. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_554.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)