alium dimidium conferet feodaliter heredibus, ut consuetum est, pertinentibus ad
eundem. Ad precavendum itaque errorem, qui super huiusmodi donatione possit a nostris in posterum successoribus exoriri, scriptum presens super eo dedimus nostrorum
sigillorum munimine roboratum. Testes vero huius donationis sunt: Hinricus de Plozcik,
Everko Crůch, Conradus et Hinricus de Allinburch, Johannes Geizmannus, Hinricus de
Nyenburch milites; Johannes scriptor, Hinricus Geizmannus, et alii fide digni.
Acta sunt hec anno Domini mo.cco. nonagesimo iiijo, pridie Kalendas Octobris.
1294. October 15. Hecklingen. Das Kloster Hecklingen verkauft an Rudolf Aridus (Dorre) von Börnecke eine Hufe Landes zu Hoppedal.
Prepositus, priorissa et conventus in Hekelingen vendidit Rodolpho de Bornekere dicto Arido unum mansum in campis Hoppendale. Datum Hekelingen, anno Domini mo.cco.lxxxxiiijo, Idus Octobris.
1294. November 30. Herzog Albrecht II von Sachsen befreiet die der Marienkirche zu Aken gehörigen vier Hufen Landes zu Trebbichau von allen Lasten und Abgaben.
Nos Albertus Dei gratia Saxonie, Westfalie, Angarie dux et comes in Brene recognoscimus per presentes, quod quatuor mansi in Trebichaw pertinentes ad dotem ecclesie beate Marie virginis in Aken cum curiis, pratis et virgultis sibi annexis ab omni exactione, advocatia, servitute, contributione et specialiter illa, que vulgariter copenige dicitur, sunt omnino liberi et exempti ita, quod dictorum mansorum et curiarum cultores et inhabitatores nullius dominii potestate aut advocati cuiuscunque iurisdictione subire tallias aut angarias compellantur, sed tantum modo decano et canonicis nostris in Aken in omnibus perpetuo debent subditi et serviles. In huius exemptionis et libertatis infragabilem firmitatem presentem cartam sigilli nostri appensione fecimus communiri. Datum anno Domini m.cc. nonagesimo quarto, in die beati Andree apostoli.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 549. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_549.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)