Hinc est quod nos Mechtildis Dei gratia abbatissa, Ermegardis preposita, Berta
decana totumque capitulum ecclesie Gerenrodensis universis Christi fidelibus tam presentis temporis quam futuri volumus esse notum, quod, cum ecclesia nostra gravata esset
onere debitorum, de unanimi beneplacito et assensu nostri capituli vendidimus pro xxxta
marcis examinati et xxx Stendaliensis argenti sanctimonialibus claustri siti extra muros
Egelen opidi unum pratum, omnes areas sitas circa iam dictum claustrum usque ad plateam, per quam venientes de Quedelincburch intrant prenominatum opidum, resignatas
michi abbatisse una cum prato a nobilibus viris Wernero, Garduno et Ottone de Hademersleve, qui easdem a me tenebant in feodo, proprietatem et omne ius, quod ecclesie
nostre conpetebat in eisdem areis et prato, in prefatas sanctimoniales plene et integre
transferentes. Testes huius rei sunt: frater Sifridus de Dorstat, frater Hermannus ordinis minorum fratrum, clerici, Godefridus plebanus in Drobele, Bertrammus de Wegeleve,
Hinricus plebanus in Sebene; milites Conradus de Cocstede, Henningus de Monte, et
alii quam plures fide digni. Igitur ne super hac venditione nostra aliquid valeat dubium
in posterum suboriri, presens scriptum inde confectum sigillorum nostrorum fecimus
munimine roborari.
Datum Gerenrode, anno Domini mo.cco.xco.iijo, decimo Kalendas Junii.
1293. Mai 31. Die Aebtissin Bertradis und der Klosterconvent des Marienklosters auf dem Münzenberge vor Quedlinburg verkaufen an Grete von Meisdorf Einkünfte aus ihren Gütern zu Bicklingen.
Omnibus audituris presencia seu visuris Bertradis Dei gratia abbatissa, Berchta priorissa totusque conventus ecclesie sancte Marie in Montzingeberche prope Quedelingeborch salutem in omnium salvatore. Recognoscimus ac presentibus litteris protestamur, quod Grete dicte de Meystorp vidue vendidimus pro xiij marcis usualis argenti sex maldera boni et puri tritici ad tempora sue vite --- addicientes, quod quatuor maldera pensionis predicte post eius decessum ecclesie nostre vacare debebunt, duo vero maldera residua succedentibus sibi annis in perpetuum ad consolacionem nostri conventus debebunt cedere specialem --- communiter nichilominus statuentes, ut dicta duo maldera de agris nostris sitis in campo Bichlinge, que overlant vulgariter nuncupantur, nostro conventui annis singulis ministrentur, ita videlicet, ut in quolibet anniversario predictorum unum malder conventui nostro detur. ---
Datum et actum anno Domini millesimo cco nonagesimo tertio, pridie Kalendas Junii.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 531. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_531.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)