facultatem, dummodo id non cedat in aliorum preiudicium et gravamen. In Winninge vero Rodolfus miles de Winninge et Henningus patruus eiusdem mansum et dimidium, Henricus miles de Reynstede dimidium, Johannes de Hekelinge dimidium in
villa ultimo nominata. Et ut sepedicta ecclesia cautela et certitudine muniatur, antescriptos a nobis de predictis mansis inpheodatos ad ecclesiam Lapidis sancti Mychahelis
transmittimus per presentes, ut ad abbatem eiusdem ecclesie omnem respectum habeant,
quem ad nos de mansis huiusmodi habuerunt. Insuper saluti nostre et progenitorum
nostrorum providere cupientes ius patronatus et omne dominium, quod nos in parochia
ville in Herekestorp habemus et habuimus, damus ecclesie Lapidis sancti Mychahelis
liberaliter propter Deum perpetuo possidendum. Hiis addimus, si fratres ecclesie prenotate curiam in Herekestorp vel in Haselendorp fundare decreverint, plateas et spacia
communia de nostra gratia et licentia, dummodo id non vergat in aliorum preiudicium
et gravamen, occupandi habeant libertatem. Ut ergo hec nostra venditio et sollempnis
donatio firma et irrefragabilis iugiter perseveret et ut ecclesia sepedicta quieta in perpetuum in premissis bonis gaudeat libertate, literam presentem nostro sygillo consignatam et subscriptis testibus munitam eidem ecclesie dari iussimus in robur perpetue firmitatis. Huius rei testes sunt: Henricus de Plozzeke, Johannes de Hinrekesberch, Johannes et Borchardus de Erekesberch, Henricus de Wedestorp, Johannes de Monte,
Olricus marscalcus noster, Henricus de Reynstede, Henricus dictus Stammer milites, Henricus de Thurowe, Conze de Molhusen advocatus noster, Eckehardus dictus Stammere,
Henricus Hobusch camerarius noster, Henricus filius Gernodi dicti de Arnsten, et plures
alii fide digni.
Datum per manum Theoderici notarii nostri, in Hazzekerode, anno Domini m.cc.lxxxxiij, in die epiphanie Domini.
1293. Januar 11. Halberstadt. Der Dompropst Günther von Halberstadt und Hermann, der Propst des dortigen Bonifaciusstiftes, bezeugen, dass Abt Heinrich von Ilsenburg denen von Gattersleben die Vogtei über 9½ Hufen Landes zu Mehringen abgekauft habe.
In nomine Domini amen. Guntherus Dei gratia Halberstadensis ecclesie prepositus dictus de Mansfelt, Hermannus prepositus sancti Bonifacii civitatis eiusdem dictus de Blankenberg universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, vite
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 523. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_523.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)