ne in posterum lapsu temporis valeant in dubium devenire. Eapropter notum sit tam
futuri quam presentis temporis Christi fidelibus universis, quod, cum Borchardus miles
iunior de Berwinkel decimam in Herckstorp, in campo et in villa, iure feodali teneret
a nobili viro comite Heinrico de Blanckenborch, qui comes ipsam a nobis forma tenuit
iam predicta, resignans eam comiti induxit eundem, quod dictam decimam nobis cum
consensu legitimorum heredum suorum voluntarie et libere resignavit, ea videlicet conditione, ut eam monasterio Lapidis sancti Michaelis conferremus. Nam abbas et conventus dicti monasterii ducentis marcis et quinque puri argenti a Borchardo supradicto
hanc decimam redemerunt de nostra et capituli nostri benivola et consentanea voluntate.
Nos autem, habentes eam in manu nostra liberam et solutam, de voluntate et unanimi
consensu honorabilium virorum Guntheri prepositi, Alberti decani, Gevehardi cellerarii,
Hermanni prepositi sancti Bonifacii nostras vices gerentium ac totius nostri capituli cum
omni integritate, iure et utilitate, tam in campo quam in villa, contulimus ipsam memorato monasterio perpetuo possidendam. Huius rei testes sunt: Guntherus prepositus,
Albertus decanus, Gevehardus cellerarius, Hermannus prepositus iam predicti, Bertoldus
de Klettenberch, Anno de Hoymborch, Heydenricus de Scharpfelt, Tidericus de Hesnem,
Hermannus de Kerberch, Rodolffus de Gaterssleve, Gevehardus de Arnstein, Albertus et
Hinricus de Anhalt, Lodewicus de Wanczleve, Olricus de Honstein, nostre ecclesie canonici; Hinricus comes de Blanckenborch, Borchardus et Borchardus de Berwinkel, Bernhardus de Papstorp, Wernerus noster marschalcus, Hugoldus de Serckstede milites, et
plures alii fide digni. Ut igitur hec nostra donatio irrefragabilis et incommutabilis iugiter perseveret, hanc litteram sigillo nostro, videlicet quatuor predictorum dominorum
nostras vices gerentium necnon capituli nostri, munitam dedimus suprascripto monasterio
in robur perpetuum et munimen.
Acta sunt hec et data Halberstad, anno Domini mo.ccmo nonagesimo secundo, pridie Kalendas Decembris.
1292. December 24. Halberstadt. Bischof Volrad von Halberstadt überträgt im Beisein Albrechts von Anhalt den Zehnten in Seedorf dem Kloster Michaelstein.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Volradus Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus, Guntherus prepositus, Albertus decanus totumque eiusdem ecclesie capitulum omnibus in perpetuum. Ne ea, que perpetue notitie debent titulis refulgere, ullam oblivionis caliginem paciantur, expedit ea scripturarum testimonio illustrari. Eapropter universis Christi fidelibus cupimus esse notum, quod, cum ecclesia nostra gravi esset oppressa onere debitorum, nos ipsam relevare a debite huiusmodi cupientes vendidimus Theoderico dicto de Hermenrod, civi Ascharie, usumfructum decime in Sedorp, tam in villa quam in campo, ad archydiaconatum banni Ascharie pertinentem de unanimi tocius nostri capituli consensu et voluntate domini Bertoldi de Cletthenberch, archydiaconi ipsius banni, pro centum et viginti marcis et una Stendaliensis argenti, que pecunia
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 518. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_518.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)