simul cum lapsu temporis evanescant, prudens sanxivit antiquitas, ut facta magnatum, que memoria digna fuerint, litterali custodia deputentur. Noverint igitur presentes et posteri, quod nos de benivolo consensu fratruelium nostrorum karissimorum
Johannis, Alberti et Erici necnon ob salutem progenitorum nostrorum et nostram monasterio sanctimonialium in Hekelinge ius patronatus ecclesie in Genseworde cum omni
proprietate et iure liberaliter erogasse perpetuo possidendum. In huius donationis testimonium presentem eis paginam munitam sigillo nostro iussimus presentari.
Datum Zanis, anno Domini mo.cco.lxxxxij, in crastino beatorum martirum Abdon et
Sennen.
1292. August 5. Aken. Graf Albrecht I von Anhalt bewidmet das Kloster Michaelstein mit einer Hufe Landes zu Schadeleben sowie mit einer halben Hufe zu Winningen.
In nomine sancte et individue trinitatis nos Albertus Dei gratia comes de Anhalt tam presentibus quam futuris salutem in eo, qui est vera salus omnium. Cum ea, que geruntur in tempore, ne simul labantur cum lapsu temporis, cautum est ea scripturarum testimoniis perennari. Hinc est quod notum esse volumus universis Christi fidelibus hanc litteram visuris, nos cum consensu fratrum nostrorum in honore beate Marie virginis et ob remedium anime nostre proprietatem unius mansi in villa Scadeleve sitam cum totis attinentiis ipsius in pratis, lignis et areis et proprietatem dimidii mansi in villa Winninge sitam cum attinenciis iam enarratis, quos mansos domini de Waldesere nobis, dominus Hinricus senior ac iunior nec non Theodoricus, liberaliter resignarunt, conventui de Lapide sancti Michahelis contulisse perpetuo possidendam. Ne igitur in posterum oriatur dubitacio vel ab aliquo nostro successore infringi valeat vel importunitas ingenii deleat, hanc litteram inde confectam et per manum Theodorici de Quelendorp dicti Bohemi, nostri notarii, scriptam appensione nostri sigilli iussimus stabilire. Huius donacionis testes sunt: dominus Theodoricus de Waldesere, dominus Otto de Sclanewiz, dominus Heyno de Nienburch, et alii quam plures fide digni. Acta Aken in civitate, anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo, Nonas Augusti.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 514. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_514.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)