domine Elizabeth, relicte illustris comitis Conradi de Brenen felicis recordacionis, inclinati, sororibus apud sanctum Nycholaum in Cozwik, dyocesis Brandeburgensis, sub regula beati Augustini et institutionibus fratrum ordinis predicatorum Deo famulantibus
dedimus ius patronatus ecclesie seu prepositure oppidi nostri Slywen, dyocesis Misnensis,
cum omni iure et cum omnibus attinentiis ad eundem, quibus spectabilis ac predilectus
avunculus noster Otto comes de Brenen sicut et progenitores sui cum tranquillitate possederat temporibus vite sue ac nos eiusdem in hereditate successores post mortem
antedicti avunculi nostri postmodum cum pace possedimus et quiete. Hanc autem donacionem dictam per nos rite factam, ne cuiquam in posterum oriatur dubium, hiis litteris conscribi voluimus et sigilli nostri robore consignari. Promittimus etiam hoc, quod,
si predicte prepositure proprietas a rege vel imperatore in posterum inpeteretur, quod fieri
non speramus, dictam proprietatem liberam eidem ecclesie predictarum sororum in Cozwik datam certitudinaliter exsolvemus, quod si minus, sepedictis sororibus restaurum in
alio beneficio, prout infrascripti, videlicet dominus Albertus de Barboy, Engelbertus plebanus in Gummere, Rodolfus de Jericho et Hermannus de Slanewiz milites faciendum
decreverint, faciemus. Huius rei testes sunt: inclita ac precordialissima uxor nostra domina Agnes, illustres principes fratrueles nostri Johannes et Albertus duces Saxonie,
nobilis vir dominus Albertus de Barboy; frater Theodericus de Szorbeke gardianus fratrum minorum in Wittenberch, Engelbertus plebanus in Gummere; Johannes iunior de
Novo Gatersleve, Conradus dictus Pil, Conradus de Globik, Randwicus, Conradus de
Beyersdorp, Hermannus de Slanewiz milites, et alii quam plurimi fide digni.
Datum anno Domini mo.cco. nonagesimo secundo, tercio Nonas Januarii, in civitate nostra Wittenberch.
1292. März 2. Graf Albrecht I von Anhalt schenkt dem Kloster Michaelstein fünf Hufen Landes zu Schadeleben und Winningen.
Cum natura deproperet edere novas formas eo, quod nova sunt quedam pulchritinline decorata, et ex hoc gestorum veritas sepius vicietur, ne igitur facta nostra maxime circa res ecclesie no vis adinventionibus valeant immutari in posterum, ea scripture testimonio roboramus. Nos vero Albertus Dei gratia comes de Anehalt recognoscimus tenore presentium protestantes, quod cum consensu heredum nostrorum ecclesie sancte Marie in Michelstein proprietatem quinque mansorum iacentium1 in villa Scadheleve et Winninge donavimus pleno iure perpetuo et liberaliter possidendam. In cuius rei testimonium presentem literam nostro sigillo munitam prenominato claustro sive ecclesie donamus ad cautelam. Testes vero huius donationis sunt: patruus noster dilectus comes Bernardus, dominus Hinricus et Henningus Struz, dominus Bernardus de Plozicke et frater suus Hinricus, dominus Fredericus et Otto Slichting de Rozlowe, dominus Hermannus
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 506. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_506.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)