solempniter perpetrata a nostris successoribus et ab aliis quibuslibet in perpetuum
integraliter et inviolabiliter conservetur, presentem paginam inde confectam nostro sigillo
et subscriptis testibus roborari iussimus in munimen perpetue firmitatis. Testes sunt
et presentes fuerunt: Henningus et Henningus de Monte, Olricus marscalcus noster,
Hinricus de Linunge, Wernerus de Olendendorp1, Hermannus de Gehoven, Betemannus
de Hekelinge milites, Ericus de Vrosen, Otto Gogreven, Conze2 advocatus noster, Hinricus camerarius noster, et alii plures fide digni.
Datum per manum Theoderici3 notarii nostri in Halberstat, anno Domini moccoxcj, xvj Kalendas Januarii, tercia feria post Lucie.
1291. December 18. Herzog Albrecht II von Sachsen bewidmet zusammen mit seinen Bruderssöhnen das Kloster Hecklingen mit verschiedenen Gütern daselbst.
Nos Albertus Dei gratia dux Saxonie, Westfalie et Angrie presencium tenore recognoscimus, quod monasterio sanctimonialium in Hekelinge nomine nostro et fratruelium nostrorum, quorum tutelam gerimus, curiam cum vinea, hortum humuli, molendinum et spacium, quod dicitur Clint, cum duodecim areis et salices et omnia pertinencia ad curiam, sicut eam tenuit dominus Theodericus1 de Hekelinge, sita in villa Hekelinge in anime nostre remedium donavimus perpetuo possidenda. Et ne quis hanc nostram donationem in posterum valeat infringere, presentem kartam sigilli nostri munimine fecimus communiri. Huius rei testes sunt: Johannes1 de Gatersleve, Hermannus2 de Wederde, Rudolfus3 de Jericho, Hermannus2 de Randowe, Randewicus4, Theodericus5 de Hekelinge, Theodericus5 de Zprone, Conradus6 de Zprone, Heinricus7 de Nigenburg milites, et alii quam plures fide digni.
Datum anno Domini mo.cco.lxxxxjo, feria tertia ante diem beati Thome apostoli.
1291. Graf Heinrich von Kirchberg verkauft mit Einwilligung seiner Schwestern, darunter der Pröpstin Elisabeth zu Frose, dem Kloster zum Neuen Werke vor Nordhausen verschiedene Güter zu Bellstedt.
Nos Heinricus comes dictus de Kerchberg omnibus in perpetuum. Noverit universitas vestra, quod nos de voluntate et consensu Elizabeth preposite et canonice in Gernrode
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 502. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_502.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)