tamen specialius quodammodo debemus liberalitatis gratiam exhibere, qui cum sint paupertatis et miserabilitatis onere suppressi, sibi ipsis nequeant subvenire. Cum igitur dilecti in Christo filii provisores hospitalis sancti spiritus extra muros Cerwistenses, Brandenburgensis diocesis, ad hoc totis viribus, sicut accepimus, elaborent, ut undique confluencium egenorum et egrorum suffragari necessitatibus sese exponant et non solum ipsos
ad hospicia verum eciam ad pristine sospitatis restaurationem trahentes omnia necessaria
sibi laudabiliter administrent, peregrinis quoque et advenis clericis et laicis, ordinis cuiuscumque vel dignitatis, ibi noctis requiem poscentibus secundum ipsorum indigentiam et
personarum dignitatem, prout eciam predictis procuratoribus expedire videbitur, honorifice
providetur, cumque ad hoc sibi proprie non suppetant facultates, universitatem vestram
monemus, rogamus et exhortamur in Domino in remissione vobis peccaminum iniungentes, quatinus3 cooperatores operum pietatis accedentes ad vos eorum nuncios honeste
recipere et benigne tractare curetis, eis grata caritatis subsidia et pias elemosinas de
bonis a Deo vobis collatis conferentes, ut per hec et alia bona, que Domino inspirante
feceritis, possitis ad eterne felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de omnipotentis Dei
misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, auctoritate confisi omnibus
vere penitentibus et confessis, qui ad dicti hospitalis ecclesiam in festivitatibus subscriptis,
videlicet nativitatis, resurrectionis, ascensionis et pentecostes Domini nostri Jhesu Christi,
in festis purificationis et assumptionis beate Marie virginis, singulorum apostolorum, sancti
Johannis baptiste, sanctarum Katerine et Margarete virginum, sancte Marie Magdalene, et
in anniversario dedicationis eius et in festo omnium sanctorum et per octavas omnium
festivitatum predictarum causa devocionis seu peregrinacionis accesserint, aut qui ad dicti
hospitalis seu ecclesie reparationem, ornamenta … vel ad alia necessaria eius aut
pauperum et egenorum sustentationem manus porrexerint adiutrices, in extremis laborantes
quicquam facultatum suarum legaverint, singulis singulas quadraginta dierum indulgencias
de iniunctis sibi penitentiis, dummodo loci dyocesanus ad id suum prebeat assensum, in
Domino misericorditer relaxamus. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus
duximus apponenda.
Datum apud Urbem Veterem, anno Domini mo.cco.lxxxx primo, xv Kalendas Septembris, pontificatus domini Nicolai pape quarti anno quarto.
1291. September 5. Hoim. Ritter Konrad von Hoim über den Verkauf von zwei Lehnshufen zu Hoim an das Domstift zu Goslar.
Nos Conradus miles dictus de Hoyem una cum uxore nostra omnibus hoc scriptum intuentibus recognoscimus ac presentibus publice protestamur, quod duos mansos sitos in villa et campis Hoyem, quos hactenus ab ecclesia sancti Mathie in Goslaria tenueramus, pro xvj solidis consimiles ad tempora1 vite nostre … qui etiam libere et absolute absque omnium heredum et amicorum nostrorum contradictione ad predictam
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 497. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_497.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)