ea, que coram nobis rationabiliter gesta sunt, et litterarum testimonio perhennari, ne
oblivioni tradantur. Noverint igitur universi, ad quos presens scriptum dilatum fuerit,
quod nos de consensu nostrorum heredum ob reverentiam Dei omnipotentis ac ob remissionem nostrorum peccaminum proprietatem ville Griewe cum omni iure hospitali
sancti spiritus in Aken iure perpetuo contulimus possidendam. Di huius vero nostre
donationis testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum.
Testes vero huius sunt: dominus Rodolphus de Jerchow, dominus Hermannus de Slanwiz, dominus Eilmarus, dominus Conradus de Kocstede milites, Johannes Magnus, Jordanus Lortolphus, Conradus de Wrenz, Theodericus2 de Grimsleve, Heyno Dume, et alii
quam plures fide digni.
Datum et actum anno gratie mo.cco.lxxxxo.
(Um 1290.) Donnerstag vor Palmsonntag. Das Kloster Hecklingen verkauft dem Jungfrauenkloster Marienstuhl vor Egeln zwei Hufen Landes zu Hakeborn.
In nomine Domini amen. Omnibus presentes litteras audituris Jůtha1 priorissa totusque conventus cenobii dominarum in Hekelingen, ordinis sancti Augustini, Halberstadensis diocesis, salutem in Domino sempiternam. Si recordatione quid dignum inter mortales agitur, necesse est, ut scripture testimonio perhennetur. Hinc est quod tenore presentium notum facimus universis, quod propter necessitatem, que nostrum urget cenobium, de communi consensu omnium de nostro conventu et specialiter de consensu et auctoritate Henrici1 nostri prepositi vendidimus liberaliter et sponte …1 abbatisse et conventui cenobii in Egelen, ordinis sancti Benedicti, eiusdem Halberstadensis diocesis, duos mansos proprietatis nostri cenobii iacentes in Hakeborne cum omni iure, prout eos dinoscimur hactenus habuisse, ipsosque eis tradidimus proprietatis titulo perpetuo possidendos, pro quibus nomine emptionis et vendicionis recepimus triginta marcas et dimidiam Stendalgensis argenti in nostrum et cenobii nostri commodum et utilitatem conversas2 renunciantes exceptioni non numerate pecunie, non tradite, non solute. Solvunt autem dicti mansi annis singulis ii et dimidium chorum hiemalis annone et duos choros avene, item decem pullos et duas sexagenas ovorum. Testes huius vendicionis sunt: magister Henricus canonicus ecclesie sancti Sebastiani Magdeburgensis et Wernerus frater suus; Hermannus de Ottersleve, Rodolfus Durre et Otto de Blekkendorp milites. Et nos in testimonium huius rei sigillum conventus nostri duximus presentibus apponendum. Datum et actum feria quinta ante festum Palmarum.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 489. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_489.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)