libere monasterio ac conventui sororum in Cozwich de cura fratrum ordinis predicatorum quatuor1 mansos in campo Crupiske cum omni iure nobis in eisdem competenti eidem monasterio et conventui iuste proprietatis titulo quiete ac pacifice in perpetuum
possidendos. Ut autem predicta nostra donacio perpetua maneat et subsistat, sigillum
nostrum duximus presentibus apponendum, attestantibus domino Lodowico de Hakeborn
genero nostro necnon Hinrico de Stene milite nostro ac Johanne cellerario, qui dictos
mansos sua pecunia comparaverat, aliisque pluribus fide dignis.
Datum Cozwich, anno Domini mo.cco.lxxxxo, in vigilia beate Lucie2 virginis.
1290. December 29. Bernburg. Thilo von Warmsdorf bewidmet das Frauenkloster zu Plötzke mit Gütern zu Schlickensdorf.
In nomine Domini amen. Ego Thilo dictus de Warmisdorp recognosco et presentibus protestor, me dedisse bona Schilckenchtisdorp preposito ac dominabus universis in Plozcik cum omni, sicut ibidem habui, iure, verum quali modo ad me dinoscebantur pertinere. Id vero donum feci cum consensu meorum filiorum ac heredum. In cuius rei evidentiam presentem litteram meo sigillo roboravi. Datum Berneburch, anno Domini mo.cco. nonagesimo, in die beati Thome episcopi1 Cantuariensis.
1290. Propst und Convent des Klosters Gröningen überlassen dem Kloster Hecklingen tauschweise die Leibeigene Geveheid mit ihren Kindern.
Albertus1 Dei gratia prepositus, Johannes2 prior ac universitas conventus monasterii in Groninge omnibus presens scriptum intuentibus post huius vite decursum eterne beatitudinis meritum cum electis spiritibus adipisci. Quoniam misera et labilis generatio hominis preterit et advenit ac more fluentis aque numquam in eodem statu perseverat, quare necesse est, ut ea, que aguntur in tempore, ne simul labantur cum tempore, scriptis ac dictis testium perhennari3, hinc est quod litterarum presentium serie publice protestamur, quod Geveheydim ecclesie nostre litonem in Cocstede commorantem, Hermanni uxorem, cum liberis et parvulis ab ea generalis sive adhuc generandis sub pretextu concambii eo iure, quo ecclesie beati ac gloriosi martiris Viti et nostre fuerat astricta, ecclesie sancti Georii in Hekeling conferimus a iugo nostre servitutis liberam et exemptam. Huius rei testes sunt: Ludolfus ecclesie nostre custos, Johannes hospitalis nostri
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 487. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_487.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)