in hec verba2: --- Huic vero privilegio verus testis insertus sum, sicut
in ipsius contextu et serie plenius continetur. In cuius rei evidenciam et ut3 ad pleniorem firmitatem habendam cum duplici asscripcione firmior veritas approbetur, presens scriptum nostri sigilli appensione duximus roborandum.
Datum Erfordie, anno Domini mo.cco.lxxxxo.
1290. August 8. Die Gebrüder Hennig und Iwan von Heinrichsburg bezeugen den Ankauf von Gütern zu Romsdorf und Oldisleben seitens des Abtes Christian von Oldisleben zu Gunsten der Mariencapelle zu Mellendorf.
In nomine Domini amen. Henningus et Ywanus fratres ministeriales de Heinrigesberge universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in omnium salvatore. Quoniam acta mortalium elabi a memoria simul cum lapsu temporis dinoscuntur, industria consuevit humana non inprovide facta sua scriptis autenticis confirmare. Nos itaque recognoscimus et tenore presentium lucide protestamur, quod venerabilis dominus Christianus abbas monasterii in Oldessleben aream unam in Romundistorff et unum mansum nostre proprietatis situm in campo Oldissleben cum suis attinentiis loco et capelle sancte Marie in Mellendorff titulo proprietatis a nobis conparavit, nos vero unanimi consilio et consensu heredum nostrorum ea bona cum omni integritate, iure et dominio, quod hactenus in eisdem bonis habuimus a nostris progenitoribus, pro reverentia Jhesu Christi et gloriose matris eius in nostrorum veniam delictorum contulimus et donavimus loco et capelle memorate, nichil in eis iuris nobis et nostris successoribus reservantes. Ut ergo nostra donacio in hac parte firma maneat et penitus inconvulsa, presens scriptum super eo dedimus sigillorum nostrorum munimine communitum. Testes huius sunt: dominus Heckehardus plebanus in Oldesslebin, dominus Gerwicus plebanus in Cappellindorff, dominus Heinricus cappellanus sancte Marie in Mellendorff sacerdotes; dominus Heinricus marscalcus, dominus Ulricus Hircus, dominus1 Hermannus Cnuto milites, Albertus de Rodinstete, Connemundus de Vanre castellani in castro Saxenborg, et alii quam plures. Acta sunt anno moccoxc, vj Idus Augusti.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 481. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_481.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)