ecclesie preter consensum ipsius nichil disponant et, si quam pecuniam expenderint, quod
de hac ipsi decano conputatio teneatur. Tercius articulus est, quod ordinatio sacerdotis
ad hospitale fieri debet per ipsos canonicos iuxta formam in eorum placitis et litteris
comprehensam. Quintus articulus est, quod ex parte civitatis studiose et publice retractari debet, quod in ecclesiarum preiudicium fuerat promulgatum, ita ut revocationis
diligentia compositionis constantiam exprimat et effectum. Volumus etiam, ut quicumque articulorum premissorum perpetui fuerint, litteris et sigillo domini ducis4 et utriusque partis perpetua duratione firmentur. Per hanc ergo ordinationem omnem ingratitudinem et rancoris stimulum precepimus esse sopitas. In huius rei firmitatem presenti carte
sigilla nostra fecimus apponi.
Acta sunt hec anno Domini mo.cco. nonagesimo, feria quarta post dominicam, qua cantatur Judica.
1290. März 22. Herzog Albrecht II von Sachsen bestätigt den vorstehenden Vergleich zwischen dem Stifte S. Nicolai zu Aken und der dortigen Bürgerschaft.
Albertus Dei gracia dux Saxonie, Angarie et Westfalie et burgravius in Magdheburg omnibus presentem litteram inspecturis in Domino salutem. Sicut per compositionis interventum1 decanus et canonici ex una, consules ex parte tocius civitatis Aken parte ex2 altera super quibusdam articulis communiter consenserunt, nos eorum compositionem et consensum perpetua stabilitale firmamus. Primus articulus est, quod translatio tocius platee, que gronestrate dicitur, cum spacio adiacente versus plankas per dominum archiepiscopum facta3 de parrochya beate Marie ad parrochiam beati Nicolay firma et stabilis debet teneri. Secundus articulus est, quod procuratores seu petitores de consilio et consensu decani parrochie beate Marie eligi et prefici debent ita, quod de rebus dicte ecclesie preter consensum ipsius nichil disponant et, si quam pecuniam expenderint, quod de hac decano conputatio teneatur. Ordinamus ergo et volumus de utriusque partis consensu, quod quicumque partium a compositione, quod absit, temere recesserit memorata, penam triginta marcarum incurrat, quarum due partes mense nostre cedere debent, tercia vero parti, que iniuriam passa fuerit, persolvetur. In huius rei perpetuam firmitatem presentem paginam sigilli nostri et eciam partium sigillorum appensione fecimus communiri. Huius compositionis mediatores fuerunt: Otto senior de Rozlo, Conradus de Cokstede, Fredericus Slitzting, Hermannus de Slanewitz milites. Acta sunt hec anno Domini mo.cco. nonagesimo, feria quarta post dominicam, qua cantatur Judica.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 475. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_475.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)