1290. Februar 8. Quedlinburg. Graf Heinrich von Kirchberg verkauft mit Einwilligung seiner Schwestern, darunter der Pröpstin Elisabeth zu Frose, dem Kloster zum Neuen Werke bei Nordhausen eine Wiese zu Rüxleben.
Nos Henricus Dei gratia comes dictus de Kerchberg presentibus protestamur, quod nos accedente consensu et voluntate sororum nostrarum, videlicet Elizabeth preposite in Vrosa, Hedewigis custodis et Jutte canonice in Quedelingeborg, pratum situm in Rokersleve iusto proprietatis titulo vendidimus et donavimus monasterio seu ecclesie et conventui sanctimonialium Novi Operis apud Northusen liberaliter et perpetuo possidendum. In cuius rei testimonium presentem litteram sigillis predictarum duarum preposite et custodis ac nostro fecimus communiri. Et nos Elizabeth et Hedewigis, sorores dicti comitis iam predicte, donationem huiusmodi ratam et gratam habentes sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda, ego vero Jutta predicta, quia proprio sigillo careo, donationem ipsam gratam similiter habens sigillis hic appensis sum contenta. Actum et datum Quedelingeborgi, anno Domini m.cc.xc, feria iiij post diem beate Aghate.
1290. Februar 24. Graf Heinrich von Kirchberg verkauft mit Einwilligung seiner Schwestern, darunter der Pröpstin Elisabeth zu Frose, dem Kloster zum Neuen Werke vor Nordhausen alle seine Wiesen zu Rüxleben.
Nos Hinricus comes de Kirchberg omnibus in perpetuum. --- Noverint igitur universi, quod nos de voluntate et consensu Heddewigis et Jutte canonicarum in Quitelingeborg et Elizabet preposite in Vrosa, sororum nostrarum dilectarum, vendidimus preposito, abbatisse et conventui monasterii Novi Operis extra muros Northusen omnia prata nostra sive gramina continentia quatuordecim iugera sita in Rukersleibin iusto proprietatis titulo liberaliter et perpetuo possidenda. --- Acta sunt hec anno Domini m.cc.xc, vj Kal. Marcii.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 472. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_472.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)