et sinceram in Domino caritatem. Conqueste sunt nobis dilecte in Christo abbatissa
et capitulum secularis ecclesie in Gerenrode, quod advocati dicte ecclesie tam inmodicis
exactionibus et servitiis aggravent homines et colonos ipsius, ut non possint solvere debitos
sibi census. Propter quod fraternitati vestre archiepiscopali1 autoritate mandamus, quatenus, si est ita, statutum Moguntinum consulentes contra violentiam advocatorum editum
executione cum discretione debita in eos animadvertatis ad exstirpandam illam detestabilem violentiam et corruptelam2, cum nonnulli advocati ecclesiarum pretextu defensionis in advocates ea conditione assumpti, ut stipendiis certis et servitiis spontaneo deputatis ecclesiarum iura, possessiones et homines defendere deberent, facti sunt ex defensoribus offensores ex eo, quod tam immoderatis exactionibus et servitiis aggravent homines, ut non possint propriis dominis exsolvere debitos census suos aliasque illicitas
dividentes advocatias in partes inferioribus suis in grave ecclesiarum dispendium eas infeudare presumant. Quia vero puerilem meretur amictum qui concessa sibi abutitur
potestate, statuimus, quod sponte assignatis ipsis sibi stipendiis et servitiis sint contenti,
prout coram imperio est obtentum sententia principum approbante, ecclesiarum iura,
possessiones et homines defendant et protegant, ut tenentur, nichil aliud potestatis et
iuris sibi in earum redditibus, iuribus, possessionibus et hominibus usurpantes, reintegrent advocatias, quas in partes dilacerasse et suis inferioribus infeudasse noscuntur3;
feudatarii eas occupatas dimittant. Quod si non fecerint infra mensem moniti per ordinarios vel per alios suos superiores, ipse advocatus et suus feudatarius ad id faciendum per excommunicationis et interdicti sententias compellantur. Preterea rogamus et
mandamus, quatenus4 statuta eadem contra spoliatores et invasores ecclesiarum in vestra
diocesi publicetis et observari discretiones faciatis, quandocunque et quotiescunque a
predicta abbatissa fueritis requisiti. Alioquin super hoc de remedio oportuno cogitare
compellemur.
Data Erfordie, vj Calendas Januarii, anno Domini m.cc.lxxxix.
1289. December 29. Propst Hermann von S. Bonifacien zu Halberstadt und Burchard, Propst zu S. Wiperti in Nienburg, bezeugen eine Schenkung ihres Bruders, des Grafen Heinrich von Blankenburg, an das Deutschordenshaus zu Langeln.
Dei gratia nos Hermannus prepositus ecclesie sancti Bonifacii in Halberstat et Burchardus prepositus sancti Wiperti in Nienburch fratres dicti de Blanckeburch notum facimus universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris publice protestantes, quod frater noster dilectus comes1 Heinricus de Blancheborch proprietatem suam, quam habuit in bonis sitis in Langele, donavit fratribus domus Theutonice nostra voluntate
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 467. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_467.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)