1289. October 28. Die Gebrüder Burchard und Walter von Barby schenken dem Nonnenkloster zu Ankun das Eigenthum an zwei Talenten aus der Münze ihrer Stadt Zerbst.
Nos Borchardus et Walterus fratres dicti de Barboy universis, ad quos presens scriptum pervenerit, cupimus esse notum, quod nos unanimiter consencientes propter Deum et ad honorem sanctissime matris et virginis Marie intuituque serviciorum vasalli nostri domini Johannis dicti Divitis in castro nostro Cerwist residents donavimus ecclesie sancte Marie in Ankun totum et omne ius nostrum, quod super duo talenta, que dictus Johannes1 a nobis habuit in feudo in moneta dicte civitatis nostre Cerwist et vendidit ecclesie memorate perpetuo possidenda, ad nos tamquam ad feodi dominos pertinebat, quorum unum die sancti Martini, reliquum vero Walburgis debet exsolvi, nosque pecuniam pro dictis talentis debitam sepedicto Johanni1 totaliter exsolutam litteris presentibus protestamur. In cuius rei testimonium nostrum sigillum presentibus duximus apponendum. Testes huius facti sunt: Hermannus et Petrus filii domini Geronis dicti de Randowe, Johannes, Conradus et Hinricus filii domini Hinrici dicti de Morditz, Walterus advocatus noster.
Datum anno Domini mo.cco.lxxxixo, vo Kalendas Novembris.
1289. November 22. Magdeburg. Erzbischof Erich von Magdeburg bestimmt die Grenzen zwischen den Pfarreien von S. Marien und S. Nicolai zu Aken.
Ericus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus omnibus presentem litteram visuris salutem in Domino. Cum parrochia sancte Marie civitatis Aken latos habeat terminos, consueta tamen a1 duobus tantum sacerdotibus non sine magno onere gubernari, parrochia vero sancti Nicolai, que nunc ecclesia conventuahs existit, terminos habeat arciores et plures ibidem ratione conventus sint persone, que ibidem comodius poterint deservire, canonici loci illius nobis humiliter supplicarunt, ut ipsis super premissis adhihere remedium dignaremur. Nos igitur iustis eorum precibus inclinati totam plateam, que gronestrate vulgariter appellatur, cuius inicium Akonensi platea incipit et ad planckas versus castrum Gloworp protenditur, et tractus ab eodem principio ductos2 usque ad Kothenensem valvam cum toto spacio intercluso parrochie sancti Nicolai adicimus onus parrochie sancte Marie salubriter minuendo. In cuius rei testimonium huic littere nostrum sigillum duximus apponendum. Datum Magdeburg, anno Domini mo.cco.lxxxoixo, in die Cecilie virginis.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 465. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_465.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)