Ericum sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopum ex una et nos, fratres
nostros ac heredes nostros parte ex altera mediantibus illustribus principibus patruis
nostris dilectis Ottone et Alberto comitibus de Anahalt talis concordia intervenit, quod
per nos et heredes nostros in Niemburch castrum numquam reedificari debet, nos etiam
ac heredes nostri advocatiam in Niemburch tenebimus et servabimus, prout in privilegiis
patris ac predecessorum nostrorum desuper confectis plenius continetur1, et renovabimus
privilegia abbatis et monachorum in Niemburch super eo ipsis de novo nostra privilegia
erogantes. Item nos nostrique heredes advocatiam in Niemburch nulli principi dimittemus aut obligabimus nisi de domini nostri archiepiscopi Magdeburgensis, qui pro tempore fuerit, consensu et licentia speciali. Item dominus archiepiscopus et sui successores infra Calve et Hallis conductum obtinebunt, sicut hactenus habuerunt, nec nos et
nostri heredes ipsos in eodem conductu impediemus, donec ipsis infregerimus hoc cum
iure. Nos vero seu heredes nostri ungeldum et ius nostrum obtinebimus, sicut hactenus
habuimus, nec predictus dominus archiepiscopus nec sui successores nos nostrosque heredes impedient in eisdem, quousque ipsi nobis et heredibus nostris infregerint hoc cum
iure. Item nos nostrique heredes nullam munitionem sive castrum super Bodam construemus contra voluntatem domini archiepiscopi supradicti et suorum etiam successorum. Item si aliquem vel aliquos de familia nostra cum dicto domino archiepiscopo seu
suis successoribus discordare contingeret, nos seu nostri heredes eidem domino archiepiscopo seu suis successoribus procurabimus fieri iustitie complementum, et hoc ipsi
nobis facient similiter vice versa. Item si aliqua discordia vel questio exorta fuerit inter
homines domini archiepiscopi, qui pro tempore fuerit, et homines nostros ac heredum
nostrorum, quilibet nostrum alter de suis hominibus iustitiam ordinabit, si quis vero ex
ipsis iustitiam recipere recusaret, talem omnino deseremus nec eum de cetero iuvabimus et per fidem nostram dicemus, quod posse non habeamus tali iustitiam ordinare.
Quemcunque vero quilibet nostrum de sua familia esse affirmaverit, illi nichilominus est
credendum. Item dedimus ecclesiam in Allenburch et donavimus canonicis et ecclesie
sancti Viti in Niemburch pro damno et iniuriis ipsis factis. Item conductum violatum
per nos restaurabimus secundum domini archiepiscopi predicti consilium, gratiam et favorem. Item si nos seu heredes nostri excesserimus et fecerimus contra formam privilegiorum abbatis et monachorum de Niemburch et si nos moniti infra tres menses
proximos hoc non retractaverimus, excommunicati denuntiabimur, ut promisimus fide
data. Ut autem omnia predicta domino nostro archiepiscopo sepedicto seu suis successoribus inviolabiliter observemus, presentem paginam inde confectam sigillorum nostrorum appensionibus fecimus communiri.
Actum et datum Magdeburg, anno Domini m.cc.lxxxviij, feria sexta post Lucie.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 456. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_456.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)