Christo …1 priori Magdeburgensi et fratribus domus sue, quos ad hec ydoneos
prospexerit, ut curam vestri gerant, committo tenore presentium in antea vices meas.
Quicquid enim secundum regulam et constitutiones vestras, ad quarum observantiam vos
emisso voto sinceriter obligastis, de vobis et adherentibus vobis ordinaverint previa ratione, ratum habeo et habebo meo meorumque sussessorum in omnibus iure salvo. Valete et orate pro me.
Datum in Lipz, in die beati Leodegarii martyris, anno Domini mo.cco.lxxxviijo.
1288. October 16. Die Aebtissin Gertrud des Marienklosters (auf dem Münzenberge) vor Quedlinburg über die Bewidmung ihres Klosters mit zwei Hufen Landes zu Bicklingen seitens der Gebrüder Bertram und Siegfried (von Hoim).
Gertrudis1 Dei permissione abbatissa totumque capitulum ecclesie sancte Marie in Quedeligeborch extra muros omnibus Christi fidelibus hanc litteram inspecturis salutem in eo, qui est omnium vera salus. Deperire potest humanarum rerum conditio, nisi litterarum et sigillorum munimine roboretur. Hinc est quod notorium esse cupimus omnibus, ad quos presens scriptum pervenerit, quod Bertrammus suusque frater Sifridus milites in remedium et salutem ipsorum animarum duos mansos in Biclige sitos cum eorum heredibus nostre ecclesie contulerunt hoc modo, quod quicunque predictos mansos possidet, nobis ad consolationem prefatorumque militum in anniversariorum memoriam unam marcam usualis argenti debet annis singulis erogare. Et ne in hac actione aliquod oriatur dubium, presentem cartam conscribi fecimus nostri sigilli et strennui viri Bertrammi1 de Stekelenberg sigilli munimine roboratam. Testes sunt: Borchardus sacerdos, Betemannus sacerdos, Hinricus sacerdos dictus Dives et Conradus diaconus dictus Recke. Datum anno Domini mo.coco.lxxxoviijo, in die beatorum confessorum Galli et Lulli.
1288. December 17. Magdeburg. Die Grafen Johann I, Albrecht und Bernhard II Gebrüder von Anhalt schliessen mit dem Erzbischofe Erich von Magdeburg unter Erneuerung früherer Verträge ein Abkommen in Bezug auf die Vogtei des Klosters Nienburg.
Nos Johannes, Albertus et Bernardus Dei gratia comites de Anhalt recognoscimus et notum facimus universis has literas inspecturis, quod inter venerabilem dominum nostrum
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 455. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_455.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)