vel etiam quocumque casu fortuito contingente, hoc etiam addito, quod ipsos in curia
mea Magdebůrch vel Halberstat vel Brunswich, in quacumque harum trium civitatum
ego Johannes magis elegero, michi vel nuncio meo, quem ad hoc deputavero, presentabunt expedite tempore prelibato. Si vero religionem aliquam intravero, nichilominus
predictam pensionem, cuicumque assignavero, persolvent temporibus vite mee. Deputatus
est autem michi a predictis commendatoribus ad solvendum predictos choros tres commendator domus in Berghe et, si idem ipsos non dederit, non solum ad ipsum debitum
persolvendum sed etiam ad ipsum dampnum resarciendum, quod michi inde contigerit
evenire, dicti commendatores eorumque successores tenebuntur obligati, secundum quod
in litteris ipsorum super eo confectis ac michi datis ab ipsis plenius continetur. Verum
quia ego Johannes sigillo proprio non utor, sigillo domini abbatis de Monte apud Magdebůrch et sigillis fratrum meorum de Wanzleve presentes litteras roboravi in evidens
testimonium omnium predictorum. Testes huius rei sunt: de Langele sacerdotes frater
Helyas et frater Nicolaus de Hezstede, item laycus frater Albertus de Scandesleve;
testes de Luckenum sunt plebanus frater Hinricus de Hogem, item layci frater Burchardus de Dreynleve et frater Albertus de Dorazh; item dominus Albertus dictus de
Alvensleve canonicus ecclesie sancti Nicolai in Magdebůrch, item magister Bartoldus plebanus sancti Ambrosii in Sudenbůrch, item magister Bartoldus plebanus ecclesie sancte
Katherine in Magdebůrch, et quam plures alii fide digni.
Actum anno gratie mo.cco.lxxxviijo, xvo Kalendas Septembris.
1288. August 18. Die Gebrüder Burchard und Gunzelin von Wanzleben geben ihre Einwilligung zu der Schenkung von zwei Hufen Landes zu Gross-Mühlingen nebst sieben Hofstätten daselbst seitens ihres Bruders Johann an den Deutschorden.
Universis has litteras inspecturis Burchardus et Guncelinus fratres de Wanzleve salutem in Domino sempiternam. Ut quod iuste et rationabiliter in piis causis agitar ne oblivionis caligine contegatur, necesse est, ut scripture testimonio roboretur. Recognoscimus igitur tenore presentium protestantes, quod piam donationem factam a fratre nostro domino Johanne de Wanzleve de nostro consensu ac de nostra libera voluntate, fratribus videlicet ac toto ordini fratrum Theutonicorum per provinciam Saxonie, videlicet de duobus mansis in maiori Mulinge sitis cum quibusdam agris, qui dicuntur overlant, et de septem areis ibidem sitis1, ratam et gratam habentes renunciamus omni iuri, si quod nobis in dicta proprietate vel competit vel competere videbatur vel, quod absit, si qua actio nobis competere visa fuerit in futurum. In cuius rei testimonium tradidimus dictis fratribus ac ordini fratrum Theutonicorum per provinciam Saxonie presentes litteras sigillorum nostrorum munimine roboratas. Testes huius rei sunt: dominus Wernerus,
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 452. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_452.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)