de Wergeliz, Albertum de Szeyniz ex parte altera pro piscatura existente in
campo a via, que precedit finem lacus, qui1 Rotnthic2 dicitur, qui videlicet finis orientem
respicit usque ad stagnum nostrum, quam piscaturam proavus noster dux Bernardus
dedit ecclesie in Wergeliz, sicut ex litteris3 eiusdem ecclesie cognovimus, in perpetuum
possidendam. Nos sane usi consilio proborum militum hanc dissensionem terminavimus
et decidimus adiudicantes iam dicte ecclesie in Wergeliz predescriptam piscaturam idque,
quod a nostro proavo pio affectu mentis factum est, confirmantes in hoc, quia damus et
nos iam prenotatam piscaturam sepe dicte ecclesie in Wergeliz possidendam in perpetuum per hanc nostram donationem cavere volentes, ne quisquam in posterum sibi eam
temerarie usurpare contendat. Ut igitur nostra donatio rata maneat atque firma, in
testimonium eius presencia nostri sigilli munimine iussimus roborari. Testes huius donationis sunt: dominus Borchardus plebanus in Indagine, dominus Theodericus plebanus in
Jeszant, dominus Theodericus Rabil, dominus Heino de Stzene, dominus Rodegerus de
Beygerstorp, dominus Albertus Kegel, et alii quam plures fide digni.
Acta sunt hec in Wergheliz et conscripta per manum Theoderici notarii nostri dicti
Bohemi de Qualendorp, anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo octavo, quarto
Idus Julii.
1288. August 18. Johann von Wanzleben bewidmet gegen eine lebenslängliche Leibrente den Deutschorden mit zwei von ihm erkauften Hufen Landes zu Gross-Mühlingen nebst sieben Hofstätten daselbst.
Universis has litteras inspecturis Johannes dictus de Wanzleve, frater domini Burchardi et domini Guncelini fratrum de Wanzleve, devote obsequia caritatis. Ea, que aguntur ad ecclesiarum utilitatem, expediunt esse nota, ne in posterum vitientur. Recognosco igitur et tenore presentium protestor, quod ego Johannes, ductus pietatis affectu, quo fratres et ordinem fratrum Theutonicorum per provinciam Saxonie speciali favore prosequor et honore, de pleno consensu heredum meorum, videlicet domini Burchardi et domini Guncelini fratrum meorum dictorum de Wanzleve, predictis fratribus ac ordini ipsorum in dicta provincia constitutis contuli et donavi proprietatem quandam de mea propria pecunia comparatam1, videlicet duos mansos sitos in maiori Mulinge cum quibusdam agris, qui dicuntur overlant, et cum septem areis ibidem a dictis fratribus ac ordine2 ipsorum proprietatis titulo perpetuo possidendos, transferens in eos proprietatem dictorum bonorum cum omni utilitate et usufructu et cum omni iure et dominio, quod ego in hiis bonis dinoscor possedisse ac hactenus habuisse. Contuli vero tali modo, quod commendatores fratrum Theutonicorum per provinciam Saxonie, videlicet commendator provincialis, commendator in Langele et commendator in Luckenum et commendator in Berghe, dabunt michi temporibus vite mee tres choros tritici Magdeburgensis mensure singulis annis in festo beati Martini omni impedimento cessante
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 451. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_451.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)