debent omnia et singula prehabita adimplere, alias intrabunt Quedelingeburg ad iacendum, ut supra est expressum. Si vero domini comites et eorum heredes non redimerent opidum antedictum infra terminum triennii, tunc collatio ecclesie in Wegenleve ad
nos est devoluta. Domini etiam comites seu heredes pheodum dicti opidi ad bonum ecclesie Halberstadensis tenebunt illis, quos ipsi nomine nostro et ecclesie nostre nunc
infeodaverunt, et alios infeodabunt, quociescumque fuerint requisiti, donec proprietas
acquiratur cum bonis et iudiciis prenarratis. Cum autem nos et capitulum nostrum proprietatem tam opidi quam bonorum et iudiciorum predictorum conparaverimus, domini
comites et heredes ac honorabiles domine Mechtildis mater ipsorum comitum et Hedewigis nunc comitissa de Anahalt ius, quod habent, una cum ipsis libere resignabunt, et
ipsi comites warandiam prestabunt, si qui inpetere vellent bona, opidum et iudicia antedicta. Predicti vero comites nobis posuerunt fideiussores, videlicet Olricum18 marscalcum, Arnoldum19 de Monte, Thilonem11 de Wederstede, Johannem20 de Wedersleve,
Thidericum11 de Alneburg, Arnoldum19 Titubantem, Arnoldum19 Sacke, Johannem20 Coppe,
Bethemannum21 de Hekelinge, Hinricum8 Titubantem, Hinricum8 Kegel, Benedictum21
Duyge, Conradum23 de Quenstede, Ericum24 de Sedorp, Wolraven, Albertum15 de Ditvorde, Thidericum11 Malder et Henningum8 de Winninge milites, quod omnia et singula placitata ab ipsis inviolabiliter observentur, alioquin intrabunt ipsi comites cum
dictis fideiussoribus Quedelingeburg ad iacendum nulla nocte exituri, donec ea, que placitata sunt, rata permaneant atque firma. Et si aliquis fideiussorum dominorum comitum mortuus fuerit, infra mensem ponetur in loco mortui alius equipollens vel fideiussores ipsorum comitum predicti intrabunt Quedelingeburg ad iacendum, sicut superbis
est narratum. In cuius rei testimonium presentem litteram sigilli nostri munimine roboramus.
Datum Halberstat, anno Domini mo.coco.lxxxviijo, sabbato post ascensionem Domini.
1288. Juni 4. Herzog Albrecht II von Sachsen verleihet den Stiftsherrn des Stiftes S. Nicolai zu Aken Wacht- und Dienstfreiheit für ihre Häuser und Güter.
Nos Albertus Dei gratia Saxonye, Westfalie et Angarie dux et burchgravius in Magdeburch tenore presentium publice protestamur, quod super vigiliis et talliis, quod vulgariter scoth dicitur, de curiis, areis et bonis canonicorum ecclesie beati Nycolay civitatis nostre Aken inter ipsos et totius civitatis eiusdem communitatem dissensione aliquamdiu habita tandem consensu et iussu nostro inter ipsos concordatum exstitit in hunc modum, videlicet quod curie et aree ad ecclesie beati Nicolay proprietatem pertinentes
Anmerkungen (Wikisource)
- ↑ Vorlage: nnd
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 447. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_447.jpg&oldid=- (Version vom 24.10.2020)