de Mokerene, Albertus de Rotzewiz milites nostri et Conradus frater eius, Henningus Gezeman, Hinricus de Alenborg, Hinricus de Dessowe, Conradus de Soghene, et
quam plures alii fide digni. Ego Johannes de Dibene, notarius comitum eorundem, testimonium perhibeo in premissis.
Datum anno Domini mo.cco.lxxxovijo.
1287. Die Aebtissin Bertradis und der Stiftsconvent zu Quedlinburg bekunden eine von der dortigen Pröpstin Adelheid gemachte Stiftung, aus Einkünften von einer Hufe Landes zu Rieder, einer halben Hufe zu Mekelenfeld und einer am Schlossberge in Quedlinburg gelegenen Curie bestehend.
Bertradis Dei gratia abbatissa, Mechtyldis decana totusque conventus secularis ecclesie in Quidelingenburch omnibus Christi fidelibus has litteras inspecturis salutem in omnium salvatore. Cum ex humane conditionis imbecillitate hominum memoria sit labilis et caduca ideoque res geste, ne sub oblivionis tumulo sepeliantur, perennande sunt titulis vivacibus sigillorum. Hinc est quod recognoscimus et presentibus publice protestamur, quod Alheydis nostre Wenethusensisque ecclesie preposita de uno suo manso sito Redere et dimidio manso Mekelenvelt sito et de una curia adiacente pedi montis castri nostri, saluti sue providens in futurum, ordinavit taliter faciendum. Cum prefata Alheydis preposita de huius mundi ergastulo Domino volente fuerit evocata, tres domicelle, Ermegardis, Alheydis eius soror et Bia earum neptis de Meynersem, mansum Redere ab abbatissa nostra suscipient, dimidium vero mansum Mekelenvelt et curiam a preposita nostra habebunt, quecunque etiam a nobis tunc extiterit substituta. Preterea in anniversarii die memorate Alheydis preposite prefate domicelle de Meynersem de manso Redere dominabus sancti Burchardi Halberstadensis j fertonem, dominabus sancte Marie Montis vj solidos, dominis ad sanctum Wicpertum v solidos, fratribus minoribus iij solidos nostre monete annis singulis presentabunt. Item in anniversario Alheidis vigiliis sepe dicte domicelle de Meynersem de dimidio manso Mekelenvelde et curia memorata dabunt dominabus in Monte quatuor solidos, dominis ad sanctum Wicpertum tres solidos, in anniversario domine Mabilie nostris dominabus v solidos, ad censum presentabunt v solidos annuatim. Ut igitur hec ordinatio rata et inconvulsa permaneat, presentem paginam exinde confectam sigillo nostro nostrique conventus fecimus communiri. Anno dominice incarnationis mo.cco.lxxxovijo.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 442. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_442.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)