1287. Juni 8. Magdeburg. Erzbischof Erich von Magdeburg bestätigt die Schenkung von vier Hufen Landes zu Zebekere an das Kloster Mehringen.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Ericus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus Christi fidelibus universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Humane actiones facillime a memoria laberentur, si non scripturarum testimoniis firmarentur. Nam fidele testimonium habet scriptura, que intereuntibus hominibus ea, que[WS 1] sibi commendantur, non sinit aliquatenus interire. Proinde notum esse volumus tam presentibus quam futuris Christi fidelibus universis, quod nos de consensu capituli nostri … quatuor mansos sitos in Cebekere et quicquid pertinet ad eosdem in villis, quos quidem mansos honestus miles Rudolfus dictus de Winninge … a nobis et ecclesia nostra titulo pheodali possederant, monasterio … Meringe, ordinis Cysterciensis, Halberstadensis dyocesis, donavimus cum omni iure perpetuis temporibus proprietatis titulo possidendos. Ut autem hec donatio nostra tam a nobis quam a capitulo nostro perpetuo et inviolabiliter observetur, presens scriptum inde confectum nostro nostrique capituli sigillis fecimus communiri, adhibitis nichilominus testibus ydoneis, quorum nomina sunt hec: Burchardus decanus ecclesie nostre, Woltherus de Arnsten, Burchardus de Blankenbůrch clerici; nobiles viri comes Hinricus de Blankenbůrch, Hermannus de Werberch, Heydeko de Nigribbe, Hildebrandus de Ovesvelde, Conradus Smuk, Otraven milites, et quam plures alii fide digni. Datum Magdeburch, anno Domini mo.cco.lxxxovijo, vjo Idus Junii, pontificatus nostri anno quarto.
1287. (Januar 1-Juni 8.) Rudolf und Hennig von Winningen verkaufen dem Kloster Mehringen vier Hufen Landes zu Zebekere.
In nomine Domini amen. Universis Christi fidelibus Růdolphus miles et Henningus dicti de Winninge post cursum presentis laboris eternum bravium reportare. Tractatus negotiorum ab humana memoria facillime laberetur, si non scripturarum testimoniis firmaretur. Proinde presentis munimine scripti tam presentibus quam futuris Christi fidelibus volumus declarare, quod conventus sanctimonialium in Meringe quatuor mansos sitos in Cebekere et quicquid pertinet ad eosdem, tam in villis quam in campis, cum omni iure possidendos perpetuis temporibus proprietatis titulo comparavit. Quos quidem
Anmerkungen (Wikisource)
- ↑ Vorlage: qne
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 435. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_435.jpg&oldid=- (Version vom 1.4.2021)