noster consensus accedat et voluntas. Nos vero, precibus dicti nobilis inclinati,
dictam donationem ratam habentes iusque nostrum, quod in dicto iure patronatus habemus, dicto cenobio sanctimonialium conferimus in hiis scriptis et eam in nomine Domini confirmamus. Testes huius sunt: Hermannus prepositus sancti Bonifacii et portenarius nostre ecclesie, Johannes custos beate virginis in Halberstat, et magister Theodericus noster notarius. In cuius eciam rei testimonium presentem litteram sigilli nostri
munimine roboramus.
Datum Osghersleve, anno Domini mo.cco.lxxxvjo, in die beati Dionisii, pontificatus nostri xxxo secundo anno.
1286. October 27. Quartschen. Die Markgrafen Otto IV und Otto V von Brandenburg übereignen in Gegenwart Rudolfs von Anhalt dem Templerorden die Stadt Zielenzig mit mehreren Dörfern.
--- testibus, qui presentes aderant, infra scriptis: domino Gernoldo preposito de Salzwedele, fratre Johanne de Belitz de claustro Lenin, domino Rudolpho de Anhalt, domino Ottone et domino Theoderico Sparren, domino Conrado de Winninghe, domino Hermanne Botel et domino Ludekino de Bornem, et multis aliis fide dignis. Datum in Quarzano, anno mo.cco.lxxxvjo, vjo Kal. Novembris.
1286. December 20. Goslar. Das Capitel des Stiftes S. Simonis und Judä zu Goslar bekennt in Gegenwart des Grafen Heinrich d. J. von Anhalt, dass dem Ritter Friedrich von Tarthun die Villication des Goslarischen Domstiftes zu Adersleben wegen seiner Saumseligkeit im Bezahlen der dafür schuldigen Abgaben genommen und dem Ritter Heinrich Kegel verliehen worden.
--- Acta sunt Goslarie, anno Domini mo.cco.lxxxvjo, feria sexta ante diem nativitatis Domini, presentibus domino Henrico comite iuniore de Anhalt et domino Ulrico marscalco.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 429. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_429.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)