quos cum aratro suo attingere possunt et colere, sitos in campis Hekelinge pro
quinque et dimidio in Winninge, qui longiori situ sunt, commutantes, et de ipsis mansis quinque et dimidio in Winninge sitis et ad nos sic venditis per concambium quatuor
ecclesie Lapidis sancti Michahelis de consensu heredum nostrorum contulimus perpetuo
possidendos. Huius rei testes sunt: dominus Henricus frater noster sancte Magdeburgensis ecclesie canonicus; comes Henricus de Kerechberch, Johannes, Ywanus, Arnoldus
ministeriales nostri dicti de Monte, Olricus marschalcus, Ghernodus de Arnesten milites,
et alii quam plures fide digni. Ne igitur hic contractus tam rationabiliter factus processu temporis possit in dubium devenire, presenti littere super hoc confecte sigillum
nostrum appendi fecimus in munimen.
Datum anno Domini m.cc.lxxxv, in octava beatorum apostolorum Petri et Pauli.
1285. August 13. Ritter Heinrich von Westorf und dessen Söhne verkaufen dem Kloster Hecklingen 1½ Hufe Landes Zinsgut.
Universis hanc litteram inspecturis dominus Heinricus miles in Wetdestorp et filii sui Burchardus et Volradus ceterique filii sui salutem in Domino. Notum esse volumus et tenore presencium protestamur, quod nos de communi consensu heredum nostrorum mansum unum et dimidium, quem ab ecclesia in Hekelige habuimus, censualem eidem ecclesie vendidimus pro xxxa marcis argenti Cotenigensis. Testes huius emptionis tam libere facte sunt: dominus Ůlricus miles frater meus et filius suus dominus Henricus miles in Wetdestorp, Heinricus de Pazleve in Hekelige, Jacobus de Magdeburc, Johannes de Weddige in Hasebarn. Sed quia labilis est hominum memoria propter incertum humane condicionis statum, presentem litteram, ut firma permaneat hec vendicio, sigilli nostri appensione fecimus roborari.
Acta sunt hec anno incarnacionis Domini mo.cco.lxxxvo, in die sancti Ypoliti.
1285. September 13. Ascharien. Sühnebrief zwischen der Aebtissin (Mechtild) von Gernrode und ihren Capiteln zu Gernrode und Frose einer- und den Edelherren Werner, Gardun und Otto von Hadmersleben andererseits über verschiedene Streitpunkte.
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Hec est forma compositionis in Ascharia facta inter venerabilem dominam abbatissam et capitulum in Gerenrod et dominas
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 419. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_419.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)