Ascharie et princeps in Anehalt omnibus audituris presencia seu visuris volumus esse
notum, quod nos donacionem factam a karissimo fratre nostro domino Hinrico Magdeburgensis ecclesie canonico proprietatis unius mansi, videlicet siti in campo Winninghe,
ecclesie sancti Servacii in Quedeligheburch gratam et ratam tenentes favorem nostrum
omnimode aspiramus. Ut autem iam dicta fratris nostri donacio et ratihabicio per nos
facta in perpetuum maneat inconvulsa et ne in posterum questio valeat contraria suboriri, presentem litteram inde confectam sigilli nostri munimine roboratam dedimus ad
cautelam. Testes vero dicte donationis et ratihabicionis sunt inferius annotati: comes
Hinricus de Blankenborg, dominus Johannes et Arnoldus de Monte, dominus Ulricus1
marscalcus, dominus Thilo2 de Wedherstede, dominus Arnoldus3 dictus Stamere, dominus
Bernardus4 Mor, dominus Bernardus4 de Ditforde, et alii quam plures milites et famuli
fide digni.
Datum Wiboyghe, anno Domini moccolxxxvo, in die beati Viti.
1285. Juni 21. Erzbischof Erich von Magdeburg bestätigt die Uebertragung des Patronats der Kirche zu Hohen-Köthen seitens des Grafen Albrecht I von Anhalt an das Frauenkloster zu Coswig.
Ericus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus omnibus in perpetuum. Significatum est nobis, quod comes Albertus de Anhalt donavit ius patronatus ecclesie in Hoenkotene, nostre dyocesis, sororibus sub regula beati Augustini et institucionibus fratrum ordinis predicatorum Deo servientibus in monasterio sancti Nycolay in Kozwich, dyocesis Brandenburgensis1. Que donacio quia sine nostra auctoritate nequivit confirmari nec robur habere firmitatis, ipsam ratificavimus per nostrum consensum ex nostre benivolentia voluntatis confirmantesque, quod per comitem actum est in premissis, volumus, ut conventus predictarum sororum dictum ius patronatus cum tranquillitate ammodo possideat2 et quiete. In cuius rei perpetuam memoriam presens scriptum sigilli nostri munimine decrevimus tradere consignatum.
Datum anno Domini mo.cco.lxxxovo, xj Kalendas Julii, pontificatus nostri anno secundo.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 416. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_416.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)