servantibus in monasterio sancti Nicholai in Cozwich, dyocesis Brandeburgensis,
salutem in omnium salvatore. Qui postposita vanitate seculi elegerunt virtutum Domino
sub religionis habitu famulari, a nobis illa favendi sunt gratia, que ipsorum necessitatibus noscitur oportuna. Vestris igitur precibus inclinati donationem parrochie opidi Cozwich factam vobis a venerabili domino Heinrico2 bone memorie predecessore nostro3 volumus esse ratam, concedentes vobis, sicut et ipse concessit, ut per capellanum, quem
idoneum pro vobis pro tempore habueritis, ipsam parrochiam officiari faciatis et plebi
ministrari ecclesiastica sacramenta. Quod ne posteris in dubium veniat, presens scriptum nostro sigillo tradere decrevimus consignatum.
Datum Magdeburg, anno Domini mo.cco.lxxxv, iiijo Nonas Marcii.
1285. März 15. Ascharien. Graf Otto von Valkenstein verkauft vor dem Grafen Otto I von Ascharien eine Hufe Landes zu Scornewitz an das Katharinenhospital zu Aschersleben.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Otto Dei gratia comes dictus de Valkensteine omnibus in perpetuum. Noverint universi tam presentes quam posteri huius pagine auditores, quod una cum consensu fratris nostri Vulradi mansum unum situm in Scornewitz cum area in eadem villa iacente, que ad nos proprietatis titulo pertinebant, hospitali sancte Katherine in Ascharia pro xxti ij marcis Cothenegensis argenti vendidimus eodem iure perpetuo possidenda. Ne igitur super ista vendicione in posterum erroris scrupulus valeat suboriri, presentem litteram rei seriem continentem sigilli nostri appensione fecimus communiri.
Acta sunt hec Ascharie, anno Domini mo.cco.lxxxvo, Idus Martii, feria iiijta, coram illustri principe domino Ottone comite Ascharie, presentibus istis militibus pro testimonio perhibendo: dominus Johannes de Monte, dominus Arnoldus de Monte, dominus Ulricus marscalcus, dominus Gernodus de Arnsteine; insuper de militibus nostris et familia nostra: Heidenricus de Buckerode, Burchardus dictus Balcke, Theodericus de Viscenhagen, Johannes dictus Steinhus, Eckehardus advocatus, Bertrammus Spikerus, et alii quam plures fide digni.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 412. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_412.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)