annis singulis persolvebat. Dictorum igitur mansorum resignatione a dicto Henrico
in manibus nostris facta nos ad canonicorum instantiam prefatorum nomine nostro et
fratrum nostrorum, quorum tutelam gerimus, ipsorum mansorum proprietatem et ius advocatie karissimo patruo nostro domino inclito duci Saxonie donavimus cum omni utilitate et fructu, que nobis in eisdem mansis conpetere videbantur. Ut autem hec nostra
donatio inconcussa et stabilis perseveret, presentem cartam sigilli nostri appensione fecimus communiri. Huius testes sunt: Burchardus de Wulve, Rodolphus de Jerichaw,
Conradus de Cockstede, Heino de Preraw, Heino de Zstene milites, et quam plures alii
fide digni.
Datum anno Domini millesimo ducentesimo lxxxiij, septimo Kalendas Decembris.
1283. November 30. Halberstadt. Graf Otto I von Ascharien verkauft sechs Hufen Landes zu Winningen, welche ihm die Söhne Hermanns von Ackenburg und Johann von Winningen aufgelassen, dem Kloster Michaelstein.
Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in omnium salvatore. Que geruntur sub tempore ne cum tempore a memoria hominum elabantur, necesse est ea lingua testium et scripturarum testimonio perhennari. Hinc est quod ad noticiam omnium cupimus provenire, quod nos in remedium peccatorum nostrorum sex mansos in Winninge sitos, quinque videlicet et dimidium, quos filii Hermanni militis de Ackenborch a nobis possederant pheodaliter, et dimidium similiter, quem Johannes filius Johannis militis de Winninge a nobis etiam tenuit in pheodo, cum nobis in manus nostras libere resignassent, mediante aliqua pecunia de consensu fratris nostri dilecti Henrici canonici Magdeburgensis ecclesie Lapidis sancti Michahelis contulimus perpetuo possidendos. Huius rei testes sunt: comes Henricus de Blankenborch, comes Henricus de Regenstein, Fredericus de Hoyem, Johannes de Monte, Olricus marscalcus, Wedego et Fredericus de Tzelinge milites, et quam plures milites et servi fide digni. Ne igitur tam solempnis actio futuro tempore alicui possit in oblivionem aliquatenus devenire, presentem literam super hoc confectam sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Datum Halberstat, anno Domini millesimo cco octogesimo tertio, pridie Kalendas Decembris.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 398. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_398.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)