in persona propria transferemus, de nostro consensu, commissione ac mandato
cum omni iure, utilitate ac fructu donavit ecclesie sancte Marie in Magdebůrg perpetuo
possidendam. Protestamur eciam, cum in ecclesia Magdeburgensi archiepiscopus habitus
fuerit, qui in ea gaudebit possessione pacifica et quieta, quod proprietatem dicte advocacie in ipsius presencia in propria persona vel per nostras patentes litteras cum omni
iure ac utilitate donabimus ecclesie sancte Marie virginis in Magdebůrg supradicte. Huius
rei testes sunt: venerabilis pater dominus Volradus Halberstadensis episcopus, Borchardus Magdeburgensis ecclesie decanus, item canonici Halberstadensis ecclesie Albertus
de Aldenborg thesaurarius, Hermannus de Blankenborg portenarius; item nobiles viri
comes Conradus de Werningerode, Sifridus et Henricus filius suus comites de Blankenborg, Gevehardus de Querenvorde, Albertus de Arnsten, Wenerus de Hadhemersleve,
Borchardus et Albertus de Barboie, Lodewicus de Hakebome, comes Henricus de Regensten; item Arnoldus de Monte, Olricus marscalcus, Thidericus de Anelebůrg milites, et
quam plures alii fide digni. Nos vero testes predicti, qui eo tempore copiam nostrorum
habuimus sigillorum, de voluntate illustrium principum predictorum et ad peticionem prepositi et conventus memorati presenti scripto sigilla nostra duximus apponenda.
Actum et datum Halberstat in capitolio maioris ecclesie, anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo tercio, quinto Kalendas Julii.
1283. Juli 10. Wegeleben. Graf Otto I von Ascharien bezeugt, dass die Gebrüder Arnold und Johann von Berge dem Kloster Hedersleben eine Hufe Landes zu Rieder geschenkt haben.
Nos Dei gratia Otto comes Ascharie et princeps in Anehalt omnibus hanc litteram visuris notum facimus publice protestantes, quod fideles nostri Arnoldus et Johannes fratres milites dicti de Monte cum consensu et voluntate heredum suorum in nostri presentia dederunt ecclesie beate virginis Marie et beate virginis Gertrudis in Hedesleve
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 396. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_396.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)