perpetuo possidendam. Huius rei testes sunt: Hinricus de Ditforde, Arnoldus
Stamere, Johannes de Wedersleve, Tile de Wederstede, Tidericus Malder, Wolraven,
Hegel milites, et alii quam plures milites et servi. Ne ergo hec donatio apud nos et
posteros nostros possit in oblivionem aliquatenus devenire, presentem literam super hoc
confectam sigilli nostri munimine roboramus.
Datum anno Domini m.cc.lxxxij.
1282. Ritter Johann von Winningen bezeugt die von dem Grafen Otto I von Anhalt geschehene Beilegung des Streites seines Bruders Rudolf mit dem Kloster Michaelstein über die von diesem erkauften Güter zu Winningen.
Universis Christi fidelibus hanc litteram visuris Johannes1 miles de Wingninge salutem in Domino. Tenore presencium recognoscimus et publice protestamur, quod causa, que vertebatur inter dominum abbatem de Lapide sancti Michahelis ex parte una et fratrem nostrum dominum Rodolfum ex parte altera de eo, quod idem dominus abbas et conventus suus mansos domini Ottonis de Wingninge in dampnum et gravamen fratris nostri emerat, nobis presentibus in castro nostro Schadewolt est pacifice et amice totaliter terminata. Frater enim noster pro se et suis heredibus eisdem mansis coram nobis renunciavit aliqua pecunia mediante, sicut et nos pro nobis et pro nostris heredibus coram domino Ottone2 comite de Anehalt eisdem mansis aliquando renunciavimus, receptis a predicto principe aliquibus mansis aliis in restaurum. Huius rei testes sunt: comes Siffridus de Blankenburch et comes Hinricus filius suus, comes Olricus et comes Albertus frater suus3, comes Hinricus iunior de Regensten, et alii quam plures milites et servi. Ne igitur hic processus processu temporis possit alicui in oblivionem devenire, presentem litteram super hoc confectam et nos et frater noster sigillorum nostrorum munimine communimus.
Datum anno Domini mo.cco.lxxxoijo, indictione nona4.
1283. Januar 21. Halberstadt. Graf Ulrich von Regenstein verspricht, sich dem Schiedsspruche des Grafen Otto I von Anhalt in der Streitsache zwischen dem Bischofe Volrad von Halberstadt und seinem (Ulrichs) Bruder, dem Grafen Albrecht von Regenstein, unterwerfen zu wollen.
Honorabilibus dominis nostris Halberstadensis ecclesie Hermanno preposito, Wicgero decano totique capitulo eiusdem ecclesie Olricus Dei gratia comes de Reghensten
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 391. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_391.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)