1282. December 1. Das Capitel von S. Bonifacien zu Halberstadt bekundet die seitens des dortigen Canonicus Konrad von Altendorf geschehene Dotation eines Altars daselbst mit Gütern und Einkünften zu Sieverthausen und Mönchen-Nienburg.
Arnoldus Dei gratia decanus, Heinricus thesaurarius totumque capitulum ecclesie sancti Bonifacii Halberstadensis universis Christi fidelibus presentes litteras visuris salutem in Domino sempiternam. Ne ea, que ad utilitatem et comodum ecclesiarum rationabiliter statuuntur, per lapsum temporis a memoriis presencium hominum excidant, quin immo ut eciam eorum successoribus nota fiant, solent scripture testimonio perhennari. Proinde universitati vestre presentibus cupimus esse notum, quod, cum magister Conradus dictus de Aldendorp ecclesie nostre canonicus quoddam altare in ecclesia nostra constructum cum bonis et possessionibus sibi a Deo collatis dotare vellet, nos ipsius devotionem et pium desiderium attendentes consenciendo permisimus eidem, quod dictum altare cum dimidio manso in campis Severthusen sito, quem dominus Godescalcus bone memorie, quondam ecclesie nostre canonicus, conparavit et nostre ecclesie donari fecit, dotabit, salvo tamen censu quinque solidorum usualis monete ecclesie nostre, quos dictus Conradus in vita sua, post mortem vero ipsius ille, cui dictum altare fuerit collatum, in anniversario Heidenrici et uxoris sue Ghertrudis xvij Kalendas Julii dominis, vicariis, camerario, ecclesiastico, pauperibus et scolaribus et ad lumen, prout in nostra regula est notatum, remota omni dilatione temporis ministrabit. Intendit eciam idem Conradus, sicut coram nobis expressit viva voce, dotare dictum altare cum decima frugum tredecim mansorum et dimidii sitorum in campis Monekenienborg et carnium quarundam arearum ibidem necnon cum manso sito in campis Werstide, quem sicut predictam decimam sua pecunia conparavit. Cupientes itaque nostrum factum dictique Conradi voluntatem a nostris successoribus inviolabiliter observari presentem paginam inde conscriptam sigilli ecclesie nostre impressione fecimus communiri. Acta sunt hec a nobis anno Domini mo.cco.lxxxoijo, Kalend. Decembris.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 388. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_388.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)