de Hekelinge, domino Lentekone3, et plurimo populo plebeato. Ut autem sepedicta donatio inviolabilis permaneat et illesa, eam sigillo nostro fecimus roborari.
Datum anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo secundo, sexto Idus Augusti.
1282. August 11. Lippene. Graf Albrecht I von Anhalt überweiset in Gemeinschaft mit seinen Brüdern dem Frauenkloster zu Coswig, in welchem seine Schwestern Gott dienen, das Dorf Zieko und eine Mark bei Niendorf.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Albertus Dei gracia comes de Anhalt et fratres eius omnibus in perpetuum. Ne ea, que a nobis rite et rationabiliter aguntur, tollat oblivio, placuit ipsa scripture testimonio commendari. Recognoscimus et tenore presencium protestamur, quod nos, precipue divine remunerationis respectu permoti et iure emptionis inducti, proprietatem ville in Cycouwe et unam marchiam adiacentem Niendorp cum omnibus pertinentibus, lignis videlicet, pascuis et pratis et censu et omni iure, donavimus cenobio sororum sito in opido nostro Cozcewic1, in quo sorores nostre carnales deputate sunt obsequio summi regis, ordinantes et statuentes, ut absque omni contradictione et scrupulo predicti2 cenobii sorores tam presentis temporis quam futuri perpetuo proprietatem possideant memoratam. Acta sunt hec presentibus principibus Bolslzao3 duce Polonie, Alberto comite Brenense4, militibus Friderico Slittingo5, Hinrico de Ysenburch6, Bernardo de Vulve7, Johanne Eppe, Tylo Rabil; religiosis fratre Roperto, fratre Alberto Valcone, et aliis quam plurimis fide dignis. Ut autem hec nostra donatio fide subnixa intueri volentibus liqueat in futurum, ipsam annotari presentibus facientes sigilli nostri munimine duximus roborandam8. Datum Loppene9, anno Domini mo.cco.lxxxij, iij Ydus Augusti10.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 385. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_385.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)