tenore presentium publice protestamur, quod nos ad instanciam et peticionem dominorum
Frederici et Ottonis de Rozlov proprietatem ville, que Widene dicitur, cum attinenciis
ipsius donavimus claustro sanctimonialium in Ankun ex consensu fratrum nostrorum eisdem dominabus Domino militantibus perpetuo possidendam. Huius donationis testes sunt:
fratres prehabiti, dominus Bernardus de Wolve, dominus Hermannus de Clepcik, et alii
quam plures. In huius rei testimonium has litteras nostro sigillo communimus.
Datum anno Domini mo.cco.lxxxjo, iiij Idus Augusti, in die Laurencii.
1281. Bischof Volrad von Halberstadt bewidmet das Kloster Adersleben mit dem ihm von den Fürsten Otto I und Heinrich III von Anhalt aufgelassenen Zehnten der innerhalb der dortigen Klostercurie gelegenen Hofstätten.
In nomine sancte et individue trinitatis amen. Volradus Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris in perpetuum. Quoniam ex officio cure pastoralis utilitati universis gregis nobis commissi pro viribus intendere debeamus, illis tamen precipue ac specialius existimus debitores, qui per angustam portam intrare contendentes regule inserviunt aptiori et eterni sponsi amplexibus arcstius inherentes per contemplationis actum familiarius vacant Deo. Quod ut liberius possint dilecte nobis in Christo filie abbatissa et conventus sanctimonialium claustri in Adesleve, nos ob reverentiam et honorem Domini nostri Jhesu Christi necnon sancti Nicolai confessoris, patroni earum, decimam omnium arearum sitarum intra extrema septa curie, in qua claustrum situm est, resignatam nobis a principibus de Anehalt, Ottone videlicet et Hinrico fratre suo, qui eam a nobis tenuerunt in pheodo, eidem claustro cum iure proprietatis donavimus perpetuo possidendam. Ne autem super hac donatione nostra possit postmodum alieni quevis dubietas suboriri, presens scriptum sigillo nostro munitum eisdem sanctimoniahbus dedimus ad cautelam. Huius rei testes sunt: clerici Albertus de Altenborch cellerarius maioris ecclesie, Johannes de Heiligendorp custos ecclesie beate Marie virginis, Fridericus prepositus sancti Burchardi, Henricus dictus de Gatersleve, Martinus capellanus in Blankenborg, Conradus plebanus in Langensten, Theodericus notarius noster; nobilis Wernerus de Scherenbecke; milites Johannes dictus Vagus, Henricus dictus de Quenstidde, Hugoldus de Serckstidde.
Acta sunt hec anno Domini1 mo.cc.o.lxxxjo, pontificatus nostri anno xxvij.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 378. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_378.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)