iam dicte beate virginis ecclesie proprietatem sex iugerum portis eius adiacentium
habendam perpetuo libere pariter et quiete. Et ut hec nostra actio inviolabilis et perpetua perseveret, presentem litteram inde conscribi fecimus et sigillorum nostrorum patrocinio communiri. Testes sunt: comes Albertus dictus de Anehalt, Gardolfus nobilis
de Hademersleve, milites Ulricus de Wedezstorp, Ulricus marscalcus, Theodericus de
Ascharia, Helenbertus de Wilsleve, famuli Bosso de Wedezstorp, Richardus et Otto dicti
Gogreven, Benedictas Duye, et alii quam plures viri et famuli fide digni.
Actum et datum Ascharie, anno Domini mo.cco.lxxxjo, iij Nonas Maii.
1281. Juni 3. Nienburg. Abt Hermann von Nienburg und das dortige Capitel genehmigen die Ueberweisung von zwei Hufen Landes und vier Hofstätten zu Beiendorf an das S. Nicolaistift zu Magdeburg seitens des Ritters Johann Kobbo und seines Bruders Heinrich.
Hermannus Dei gratia abbas, Theodericus prior totumque capitulum monasterii Nyenburgensis omnibus presentes litteras inspecturis notum esse volumus, quod Johannes miles dictus Kobbo et Hinricus frater suus nobiscum convenerunt nobis de sua pecunia tantum dantes, quod duos mansos et iiijor areas in villa Beyendorp, quos iidem a nostra ecclesia in pheodo hactenus tenuerunt, dare cuicumque ecclesie maluerint debeamus, verum quod illos ecclesie sancte Nycolai Magdeburgensi et canonicis eius decreverint esse donandos. Nos ad peticionem et voluntatem ipsorum, renunciato prius pheodo et quidquid iuris in predictis mansis et areis habuerunt, ipsos mansos cum nominatis areis ecclesie sancti Nicolai et canonicis predictis vacuos et liberos in proprietatem cum omni usufructu et utilitate ac iure donavimus et tradidimus quiete et pacifice possidendos. In cuius rei testimonium presentes litteras damus sigillorum nostrorum munimine roboratas.
Datum Nienburch, iijo Nonas Junii, anno Domini mo.cco.lxxxjo.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 375. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_375.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)